anticipat patiturque suos mens saucia manes. Da, pater, haec nostro fieri rata vota precatu. nil metuam cupiamque nihil: satis hoc rear esse, quod satis est; nil turpe velim nec causa pudoris sim mihi; non faciam cuiquam, quae tempore eodem nolim facta mihi. nec vero crimine laedar