principio extremoque carens, antiquior aevo, quod fuit aut veniet: cuius formamque modumque nec mens conplecti poterit nec lingua profari: cernere quem solus coramque audire iubentem fas habet et patriam propter considere dextram ipse opifex rerum, rebus causa ipse creandis, ipse dei verbum, verbum deus, anticipator mundi, quem facturus erat: generatus in illo tempore, quo tempus nondum fuit: editus ante quam iubar et rutilus caelum inlustraret Eous: quo sine nil actum, per quem facta omnia: cuius in caelo solium, cui subdita terra sedenti et mare et obscurae chaos insuperabile noctis: inrequies, cuncta ipse movens, vegetator inertum: non genito genitore deus, qui fraude superbi offensus populi gentes in regna vocavit, stirpis adoptivae meliore propage colendus: cernere quem licuit proavis, quo numine viso et patrem vidisse datum: contagia nostra qui tulit et diri passus ludibria leti esse iter aeternae docuit remeabile vitae: nec solam remeare animam, sed corpore toto caelestes intrare plagas et inane sepulcri arcanum vacuis adopertum linquere terris.