Nate patris summi nostroque salutifer aevo, virtutes patrias genitor cui tradidit omnes, nil ex invidia retinens plenusque datorum, pande viam precibus patriasque haec perfer ad aures. Da, pater, invictam contra omnia crimina mentem vipereumque nefas nocituri averte veneni, sit satis, antiquam serpens quod prodidit Aevvam deceptumque adiunxit Adam: nos sera nepotum semina, veridicis olim praedicta prophetis, vitemus laqueos, quos letifer inplicat anguis. Pande viam, quae me post vincula corporis aegri in sublime ferat, puri qua lactea caeli semita! ventosae superat vaga nubila lunae, qua proceres abiere pii quaque integer olim raptus quadriiugo penetrat super aera curru Elias et solido cum corpore praevius Enoch. Da, pater, aeterni speratam luminis auram, si lapides non iuro deos unumque verendi suspiciens altare sacri libamina vitae intemerata fero: si te dominique deique unigenae cognosco patrem mixtumque duobus, qui super aequoreas volitabat spiritus undas. Da, genitor, veniam cruciataque pectora purga: si te non pecudum fibris, non sanguine fuso