libra: nec est modulus, quem non hoc nomine signes. telluris, medio quae pendet in aere, libra est 2 et solis lunaeque vias sua libra cohercet. Libra dii somnique pares determinat horas,1 libra Caledonios sine litore continet aestus: tu quoque certa mane morum mihi libra meorum. DE RATIONE PUERPERII MATURI OMNIA, quae vario rerum metimur in actu, astrorum dominatus agit; terrenaque tantum membra homini: e superis fortuna et spiritus auris septeno moderanda choro: set praesidet ollis sortitus regimen nitidae Sol aureus aethrae. nec sola in nobis moderatur tempora vitae, dum breve solliciti spatium producimus aevi: creditur occultosque satus et tempora vitae materno ducenda utero formare videndo