<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa007.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="4" subtype="poem"><l n="10">hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosi </l><pb n="v.1.p.172"/><l n="11">iurgia sunt circi, cuneati hinc lata theatri</l><l n="12">seditio, et tales agitat quoque curia lites.</l><l n="13">coniugia et nati cum patribus ista quietis</l><l n="14">verba serunt studiis salva pietate loquentes.</l><l n="15">hinc etiam placidis schola consona disciplinis </l><l n="16">dogmaticas agitat placido certamine lites,</l><l n="17">hinc omnis certat dialectica turba sophorum.</l><l n="18">estne dies? est ergo dies! non convenit istuc;</l><l n="19">nam facibus multis aut fulgeribus quotiens lux</l><l n="20">est nocturna homini, non est lux ista diei. </l><l n="21">est et Non igitur, quotiens lucem esse fatendum est,</l><l n="22">set non esse diem. mille hinc certamina surgunt,</l><l n="23">hinc rauco, multi quoque talia commeditantes</l><l n="24">murmure concluso rabiosa silentia rodunt.</l></div></div></body></text></TEI>