Contra sed alterius sectator dogmatis ista quid doceat reprobans, subdita disce legens: “Ergo nihil quoniam vita est quod amemus in ista, nec tamen incassum fas est nos credere natos, auctorem vitae si iustum credimus esse, vita alia est nobis illi vivendo paranda, cum quo post istam possimus vivere vitam, illi equidem stygias properent descendere ad umbras, Pythagoreorum stolidum qui dogma secuti non nasci sese quam natos vivere malint.” DE VIRO BONO ΠΥΘΑΓOPIKH AΠΟΦΑΣΙΣ VIR bonus et sapiens, qualem vix repperit unum milibus e cunctis hominum consultus Apollo, iudex ipse sui totum se explorat ad unguem. quid proceres vanique levis quid opinio volgi securus, mundi instar habens, teres atque rotundus,