<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa006.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p n="pr">
                        Cum de palatio post multos annos honoratissimus, quippe iam consul, redisset ad patriam, villulam, quam pater reliquerat, introgressus his versibus lusit Luciliano stilo:</p><l n="1">Salve, herediolum, maiorum regna meorum,</l><l n="2">quod proavus, quod avus, quod pater excoluit,</l><l n="3">quod mihi iam senior properata morte reliquit:</l><l n="4">eheu nolueram tam cito posse frui!</l><l n="5">iusta quidem series patri succedere, verum </l><l n="6">esse simul dominos gratior ordo piis.</l><l n="7">nunc labor et curae mea sunt; sola ante voluptas</l><l n="8">partibus in nostris, cetera patris erant,</l><l n="9">parvum herediolum, fateor, set nulla fuit res</l><l n="10">parva umquam aequanimis, adde etiam unanimis. </l><l n="11">ex animo rem stare aequum puto, non animum ex re.</l><l n="12">cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum:</l><pb n="v.1.p.34"/><l n="13">spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum,</l><l n="14">aurea non satis est Lydia tota Midae.</l><l n="15">cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi: </l><l n="16">ille opibus modus est, quem statuas animo.</l><l n="17">Verum ager iste meus quantus sit, nosce, etiam ut me</l><l n="18">noveris et noris te quoque, si potis es.</l><l n="19">quamquam difficile est se noscere; <foreign xml:lang="greek">γνῶθι σεαυτόν</foreign>
                    </l><l n="20">quam propere legimus, tam cito neclegimus. </l><l n="21">agri bis centum colo iugera, vinea centum</l><l n="22">iugeribus colitur prataque dimidio,</l><l n="23">silva supra duplum, quam prata et vinea et arvum;</l><l n="24">cultor agri nobis nec superest nec abest,</l><l n="25">fons propter puteusque brevis, tum purus et amnis; </l><l n="26">naviger hic refluus me vehit ac revellit,</l><l n="27">conduntur fructus geminum mihi semper in annum.</l><l n="28">cui non longa penus, huic quoque prompta fames.</l><l n="29">Haec mihi nec procul urbe sita est, nec prorsus ad urbem,</l></div></div></body></text></TEI>