Cum de palatio post multos annos honoratissimus, quippe iam consul, redisset ad patriam, villulam, quam pater reliquerat, introgressus his versibus lusit Luciliano stilo: Salve, herediolum, maiorum regna meorum, quod proavus, quod avus, quod pater excoluit, quod mihi iam senior properata morte reliquit: eheu nolueram tam cito posse frui! iusta quidem series patri succedere, verum esse simul dominos gratior ordo piis. nunc labor et curae mea sunt; sola ante voluptas partibus in nostris, cetera patris erant, parvum herediolum, fateor, set nulla fuit res parva umquam aequanimis, adde etiam unanimis. ex animo rem stare aequum puto, non animum ex re. cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum: spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum, aurea non satis est Lydia tota Midae. cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi: ille opibus modus est, quem statuas animo. Verum ager iste meus quantus sit, nosce, etiam ut me noveris et noris te quoque, si potis es. quamquam difficile est se noscere; γνῶθι σεαυτόν quam propere legimus, tam cito neclegimus. agri bis centum colo iugera, vinea centum iugeribus colitur prataque dimidio, silva supra duplum, quam prata et vinea et arvum; cultor agri nobis nec superest nec abest, fons propter puteusque brevis, tum purus et amnis; naviger hic refluus me vehit ac revellit, conduntur fructus geminum mihi semper in annum. cui non longa penus, huic quoque prompta fames. Haec mihi nec procul urbe sita est, nec prorsus ad urbem,