Pervincis tandem et operta musarum mearum, quae initiorum velabat obscuritas, quamquam non profanus, irrumpis, Paule carissime, quamvis enim te non eius vulgi existimem, quod Horatius arcet ingressu, tamen sua cuique sacra, neque idem Cereri, quod Libero, etiam sub isdem cultoribus, poematia, quae in alumnam meam luseram rudia et incohata ad domesticae solacium cantilenae, cum sine metu laterent et arcana securitate fruerentur, proferre ad lucem caligantia coegisti. verecundiae meae scilicet spolium concupisti, aut, quantum tibi in me iuris esset, ab invito indicari. ne tu Alexandri Macedonis pervicaciam supergressus, qui, fatalis iugi lora cum solvere non posset, abscidit et Pythiae specum, quo die fas non erat patere, penetravit. Utere igitur ut tuis, pari iure, sed fiducia dispari: quippe tua possunt populum non timere; meis etiam intra me erubesco, vale.