<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa080.opp-lat1"><div n="49" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XLVIIII.  DE EPISTVLA EIVSDEM TERTIA. </title></ab><p>Carissime, fideliter facis quicquid operaris in fratres, et hoc <lb/>
            in peregrinos, qui testimonium reddiderunt caritati tuae in <lb/>
            conspectu ecclesiae: quos bene facies deducens digne deo. <lb n="5"/>
            pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus. <lb/>
            nos ergo debemus suscipere huiusmodi, ut cooperatores simus <lb/>
            ueritatis. Et post paululum: Carissime, noli imitari malum, <lb/>
            sed quod bonum est. qui bene facit, ei deo est: qui male <lb/>
            facit, non uidit deum. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>