XLVIIII. DE EPISTVLA EIVSDEM TERTIA. Carissime, fideliter facis quicquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae: quos bene facies deducens digne deo. pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus. nos ergo debemus suscipere huiusmodi, ut cooperatores simus ueritatis. Et post paululum: Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. qui bene facit, ei deo est: qui male facit, non uidit deum.