<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077d.opp-lat1"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Addunt etiam: qui baptizatur a mortuo quid est <lb/>
            lauacrum eius? erratis, miseri, non intellegentes scripturas. <lb/>
            non dicimus baptismum, quo tingunt illi quos uelut mortuos a

<note type="footnote"> 10 cf. Ioh. 19, 37 28 cf. Cant. 5, 2 38 Eccli. 31 (34), 30 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">22 intellege</hi> ueritate &lt;eorum) quorum- </note><lb n="40"/>
             
<pb n="285"/>
            uiuorum communione separamus, nihil esse, sed nihil prodesse, <lb/>
            quamdiu inter mortuos uiuitur. tolle quod obest, iam prodest; <lb/>
            quod extra accepisti proficiet cum intus fueris. emenda baptizatum, <lb/>
            sufficit. latens in semine uirtus incrementa sumet, spiritum dei <lb/>
            ex alto induet, et qui in Christo per baptismum sepultus fuerat <lb n="5"/>
            licet foris, postquam in ecclesiae sinum admissus fuerit et mortuos <lb/>
            reliquerit sepelire mortuos suos, sentiet aquam fidelem nec <lb/>
            haereticorum contagiis pollutam et paternam uocem ad cor audiet: <lb/>
            ecce filius meus mortuus erat et reuixit, perierat <lb/>
            et inuentus est. filius meus, quem obstetricantibus undis genueram, <lb n="10"/>
            mortuus erat, quia de spiritu meo non uiuebat, et reuixit, <lb/>
            quia abiecto mortuorum consortio ad locum uitae rediit; perierat, <lb/>
            quia eodem cum impiis naufragio abreptus fuerat, inuentus est,. <lb/>
            quia per salutarem tabulam, hoc est paenitentiam, tandem portui, <lb/>
            hoc est ecclesiae, redditus. ut hoc de illis eueniat, fratres, quam <lb n="15"/>
            obnixe possumus a domino petamus, ut, quemadmodum unus est <lb/>
            baptismus, una aqua, una fides, sic etiam una caritatis professio <lb/>
            nec inter nos alia amplius audiatur quam meliorum charismatum <lb/>
            aemulatio.

<note type="footnote"> 4 cf. Luc. 24, 49 6 cf. Matth. 8, 22. Luc. 9, 60 9 Luc. 15, <lb/>
            24.32 </note> 
<pb n="286"/>
             
<pb n="287"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>