<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077d.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Aqua nostra non est aliena, uirgo est et sancta. in fontem <lb/>
            nostrum descendit spiritus, quos irrorat sancti sunt. uideant qua <lb/>
            temeritate pollutos astruant, quos talibus undis aspersos nouerint. <lb/>
            o sacrilegam nouitatem, o uocem impiam! sanctificauit deus aquas <lb/>
            in initio mundi per spiritus incubationem. ex eis tot et tanta<lb n="20"/>
            prodierunt miracula., quae de aquarum nostrarum sanctitate nos <lb/>
            erudirent et de ueritate quorum umbrae erant instruerent et de <lb/>
            regeneratione quam in aquis haurimus certos facerent, et eas alienas <lb/>
            uocant et ab his abstinent et mendaces dicunt et omnem eis fidem <lb/>
            abrogant. erit itaque uerax aqua Primiani, quem tam immani anathemate<lb n="25"/>
            percussistis, quem tantorum scelerum in uestro conuentu <lb/>
            reum iudicastis nec tamen quos baptizauit iterum tinxistis, et <lb/>
            ecclesiae catholicae, columbae nostrae, sponsae immaculatae, infideles <lb/>
            impurae mendaces aquae apud eos erunt? dicent forsan: (mendaces <lb/>
            erant qui Primianum innocentem damnarunt, et ideo eius <lb n="30"/>
            aquae mendaces non fuerunt\'. sed quid dicent de Feliciano et Praetextato, <lb/>
            qui Primianum damnauerunt et ab illo tam grandi schismate <lb/>
            discesserant? an quos baptizauerant noua et recenti tinctione <lb/>
            ecclesiae suae pepererunt? nequaquam. Feliciani et Praetextati <lb/>
            aquae fideles, qui postmodum coierunt et aduersus ecclesiam catholicam <lb n="35"/>
            insani foederis communione conspirauerunt, aquae uero <lb/>
            nostrae infideles et profanae? o insana et peruersa cogitatio! 
</p></div></div></body></text></TEI>