Aqua nostra non est aliena, uirgo est et sancta. in fontem nostrum descendit spiritus, quos irrorat sancti sunt. uideant qua temeritate pollutos astruant, quos talibus undis aspersos nouerint. o sacrilegam nouitatem, o uocem impiam! sanctificauit deus aquas in initio mundi per spiritus incubationem. ex eis tot et tanta prodierunt miracula., quae de aquarum nostrarum sanctitate nos erudirent et de ueritate quorum umbrae erant instruerent et de regeneratione quam in aquis haurimus certos facerent, et eas alienas uocant et ab his abstinent et mendaces dicunt et omnem eis fidem abrogant. erit itaque uerax aqua Primiani, quem tam immani anathemate percussistis, quem tantorum scelerum in uestro conuentu reum iudicastis nec tamen quos baptizauit iterum tinxistis, et ecclesiae catholicae, columbae nostrae, sponsae immaculatae, infideles impurae mendaces aquae apud eos erunt? dicent forsan: (mendaces erant qui Primianum innocentem damnarunt, et ideo eius aquae mendaces non fuerunt\'. sed quid dicent de Feliciano et Praetextato, qui Primianum damnauerunt et ab illo tam grandi schismate discesserant? an quos baptizauerant noua et recenti tinctione ecclesiae suae pepererunt? nequaquam. Feliciani et Praetextati aquae fideles, qui postmodum coierunt et aduersus ecclesiam catholicam insani foederis communione conspirauerunt, aquae uero nostrae infideles et profanae? o insana et peruersa cogitatio! Addunt etiam: qui baptizatur a mortuo quid est lauacrum eius? erratis, miseri, non intellegentes scripturas. non dicimus baptismum, quo tingunt illi quos uelut mortuos a 10 cf. Ioh. 19, 37 28 cf. Cant. 5, 2 38 Eccli. 31 (34), 30 22 intellege ueritate