<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077d.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Haec ego cum primum accepi, aberat uenerandus senex <lb/>
            noster Ualerius, sed commota uiscera dilationem minime passa <lb n="20"/>
            sunt. ingemui dolui, pro eo in conspectu domini mei effudi animam <lb/>
            meam. et quia mihi a multis relatum fuerat Macrobium <lb/>
            episcopum Donatistam ad quem confugerat uirum esse pacificum <lb/>
            non longe a regno dei et a concordia fratrum, qui si aliquos <lb/>
            rebaptizaret id inuitus faceret, hunc litteris conuenire statui et <lb n="25"/>
            quam obnixis precibus ad eum per amicos agere, ut in subdiacono <lb/>
            nostro baptismum Christi non exsufflaret nec iterum baptizaret, <lb/>
            quem in nomine dei et baptizatum et signatum fuisse non nesciret. <lb/>
            aegre litteras nostras admisit, sed tandem Maximi et Theodori <lb/>
             quibus illud negotii iniunxeramus precibus adactus est, ut eas <lb n="30"/>
            recitari sineret et ipse etiam legeret. quibus nihil aliud respondit <lb/>
            quam: non possum nisi ad me uenientes suscipere <lb/>
            et eisdem fidem quam postulauerint dare. cumque de <lb/>
            Primiani facto instarent, dixit non esse filii in patrem inquirere. <lb/>
             et quia per litteras quas ad Macrobium dedi rogabam, ut responderet <lb n="35"/>
            quae coram populo nostro legerentur, si uero recusaret, <lb/>
            me nostras recitaturum, cum primum abessent milites, hodie, fratres, <lb/>
            fidem meam libero. nullus adest qui possit turbas ciere, noui uos

<note type="footnote"> 2 I Cor. 7, 27 21 cf. I Reg. 1, 15 32 <hi rend="italic">non possum-dare)</hi> August. <lb/>
            epist. 107 37 cf. August. epist. 23, 6-7 </note>

<note type="footnote">i Matigenensis? </note> <lb/>
             
<pb n="284"/>
            omnes ad concordiam et ad alienos amplectendos promptiores esse <lb/>
            quam ut excitem. litteras ad Macrobium profero, ut actorum nihil <lb/>
            conscientiam uestram lateat, sed apud deum et homines innotescat <lb/>
            quam sincero corde, quam pacifico affectu inspirante domino rem <lb/>
            tractauerim. quodsi postea perit frater noster, in sua, non in nostra<lb n="5"/>
            conscientia peribit. ueniet dominus qui hos et me iudicabit; ueniet <lb/>
            certe frumentum asserturus, paleam dispersurus. aquas nostras <lb/>
            quas tantopere formidant ipse examinabit et coram omnibus manifestissime <lb/>
            iudicabit, an quas pollutae dixerint ipse quoque habeat. <lb/>
            certe uidebunt in quem pupugerunt. quid enim est aliud christianum<lb n="10"/>
            rebaptizare quam dominum iterum pungere? signum regis <lb/>
            accepit, crucem admisit, in morte Christi tinctus est. quid aliud <lb/>
            facis qui talem bis baptizas, qui regis signum exsufflas, qui crucem <lb/>
            expungis, quam mortem domini inanem et uacuam reddere <lb/>
             uniuersam salutis nostrae dispensationem ostentui habere? <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>