Haec ego cum primum accepi, aberat uenerandus senex noster Ualerius, sed commota uiscera dilationem minime passa sunt. ingemui dolui, pro eo in conspectu domini mei effudi animam meam. et quia mihi a multis relatum fuerat Macrobium episcopum Donatistam ad quem confugerat uirum esse pacificum non longe a regno dei et a concordia fratrum, qui si aliquos rebaptizaret id inuitus faceret, hunc litteris conuenire statui et quam obnixis precibus ad eum per amicos agere, ut in subdiacono nostro baptismum Christi non exsufflaret nec iterum baptizaret, quem in nomine dei et baptizatum et signatum fuisse non nesciret. aegre litteras nostras admisit, sed tandem Maximi et Theodori quibus illud negotii iniunxeramus precibus adactus est, ut eas recitari sineret et ipse etiam legeret. quibus nihil aliud respondit quam: non possum nisi ad me uenientes suscipere et eisdem fidem quam postulauerint dare. cumque de Primiani facto instarent, dixit non esse filii in patrem inquirere. et quia per litteras quas ad Macrobium dedi rogabam, ut responderet quae coram populo nostro legerentur, si uero recusaret, me nostras recitaturum, cum primum abessent milites, hodie, fratres, fidem meam libero. nullus adest qui possit turbas ciere, noui uos 2 I Cor. 7, 27 21 cf. I Reg. 1, 15 32 non possum-dare) August. epist. 107 37 cf. August. epist. 23, 6-7 i Matigenensis? omnes ad concordiam et ad alienos amplectendos promptiores esse quam ut excitem. litteras ad Macrobium profero, ut actorum nihil conscientiam uestram lateat, sed apud deum et homines innotescat quam sincero corde, quam pacifico affectu inspirante domino rem tractauerim. quodsi postea perit frater noster, in sua, non in nostra conscientia peribit. ueniet dominus qui hos et me iudicabit; ueniet certe frumentum asserturus, paleam dispersurus. aquas nostras quas tantopere formidant ipse examinabit et coram omnibus manifestissime iudicabit, an quas pollutae dixerint ipse quoque habeat. certe uidebunt in quem pupugerunt. quid enim est aliud christianum rebaptizare quam dominum iterum pungere? signum regis accepit, crucem admisit, in morte Christi tinctus est. quid aliud facis qui talem bis baptizas, qui regis signum exsufflas, qui crucem expungis, quam mortem domini inanem et uacuam reddere uniuersam salutis nostrae dispensationem ostentui habere?