Ceterum, dilectissimi, dum de pastore erepto lugemus, nascitur de perdito fratre dolendi occasio. praecisum est a nobis membrum, pars nostri facta est pars Donati, transiit miles domini ad castra Philistinorum et de uase honoris factum est uas dedecoris. intellegitis quid dico. miser ille Rusticianus Mutigensis diaconus sacramentum quod ecclesiae debebat abiecit et ordinem suum infideli participatione polluit. quid non feci, quos non adhibui conatus, ut in praecipitium ruentem in plano collocarem et eximerem periculo, qui periculum amabat in quo periit! is prima et urgens fuit cura mea qui nunc est dolor meus. nolebam mihi subtrahi in ipso oneris mei exordio quem a satis longo tempore uidebam tamquam fulgur de caelo cadentem. et licet ipse exigentibus peccatis suis a domino deseri meruerit, doleo tamen quod de eo ad dominum meum dicere non possum: \'ecce me cum pueris quos dedisti mihi.\'