Si quae ratio dolendi, si flendi, tota mea est, non uestra, non eius cuius tangimur desiderio. solutus est ille, uinctus ego; stadium emensus, curro; in patria est, unde peregrinor; curas quas deposuit in sinu meo reposuit; clauum bene tenuit, de me quid fiet nescio; appulit, fluctuo; e litore uidet iratum pelagus, furentes procellas, exclamo in mediis fluctibus: salua nos, .10 cf. Eccle. S, 4 14 Ioh. 11, 36 24 cf. Iob. 10, 11 28 cf. II Cor. 5, 6 31 Matth. 8, 25. 20 de uoce omen ab Augustino aliena cf. Retract. 11, 6 (2) Knoell . perimus. et uere perimus et uere periculum urget et uere caput meum impellit non meum tantum periculum, sed et uestrum; nam sine uobis saluus esse non possum, uestrarum animarum iactura mea est. quidquid domino meo de uobis perit, periculo meo perit; rationem sum redditurus, pellem pro pelle. misericordem dominum habeo, sed rigidum computatorem: ouiculas suas cotidie numerat, has in manibus descriptas habet, exigit numerum, quem si non reddidero ingens capiti meo periculum creatur. uidete, fratres, si sarcinam meam considerans a lacrimis possum temperare, si de graui onere meo non mihi dolendum est. pondus meum alleuiate. faciet caritas uestra quod immane est mitius et adiuuante domino et pastor et ouiculae pascua inuenient, et postquam in meridie cubauerint, accumbent cum Abraham, Isaac et Iacob, ubi non erit sol neque ullus aestus, sed in umbra domini pax et refrigerium, quando luctus noster uertetur in citharam et noces flentium in cantus exsultantium. Ceterum, dilectissimi, dum de pastore erepto lugemus, nascitur de perdito fratre dolendi occasio. praecisum est a nobis membrum, pars nostri facta est pars Donati, transiit miles domini ad castra Philistinorum et de uase honoris factum est uas dedecoris. intellegitis quid dico. miser ille Rusticianus Mutigensis diaconus sacramentum quod ecclesiae debebat abiecit et ordinem suum infideli participatione polluit. quid non feci, quos non adhibui conatus, ut in praecipitium ruentem in plano collocarem et eximerem periculo, qui periculum amabat in quo periit! is prima et urgens fuit cura mea qui nunc est dolor meus. nolebam mihi subtrahi in ipso oneris mei exordio quem a satis longo tempore uidebam tamquam fulgur de caelo cadentem. et licet ipse exigentibus peccatis suis a domino deseri meruerit, doleo tamen quod de eo ad dominum meum dicere non possum: \'ecce me cum pueris quos dedisti mihi.\'