<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077d.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Adhuc maerens et dolens, fratres, sisto me sanctitati uestrae; <lb/>
            nec enim praeteriti casus - dicam mei dicam uestri? — dolorem potui <lb/>
            digerere. ter conatus sum uerbum, unde debitor sum, uobis subministrare: <lb/>
            totiens et meae et uestrae lacrimae conantis uocem <lb n="5"/>
            suppresserunt nec potui melius curas quibus premebar quam <lb/>
            ubertate lacrimarum explicare. quid ergo fiet? numquamne meo, <lb/>
            numquam uestro luctui limes statuetur? quotiens me uidebitis <lb/>
            intrantem, non cessabitis pectora tundere et gemitus dare? quotiens <lb/>
            uos congregatos uidero, in lacrimas ibo et suspiria? tempus <lb n="10"/>
            lugendi et mihi et uobis circumscripserunt eloquia diuina nec <lb/>
            dolui cum uos lacrimantes uidi — et ad Lazari recordationem <lb/>
            fleuit dominus Iesus Christus et qui eum flentem uidebant Iudaei <lb/>
            dixerunt: ecce quomodo diligebat eum! —, immo potius <lb/>
            si quid in lacrimis iucundum, si quid gratum esse potest, illud <lb n="15"/>
            e uestris collegi. dicebam enim intra me: \'ecce quomodo diligebant <lb/>
            eum!) qui patrem tanto affectu prosequebantur, eundem <lb/>
            dabunt et filio qui eorum pater factus est. heredem oneris facient <lb/>
            heredem amoris; qui succedit honori, succedet et caritati. bonum <lb/>
            ingredienti omen est antiquae in pastorem dilectionis in ouibus signa <lb n="20"/>
            uidere. fiet amoris translatio in eum cui facta est curarum collatio, <lb/>
            nec mutato pastore cessabunt eum diligere qui debet oues pascere, <lb/>
            cuius uocem audient et qui deo teste conscientia teste paratus <lb/>
            est cum adiutorio domini pro ouicularum minima animam suam <lb/>
            impendere et superimpendere. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>