Adhuc maerens et dolens, fratres, sisto me sanctitati uestrae; nec enim praeteriti casus - dicam mei dicam uestri? — dolorem potui digerere. ter conatus sum uerbum, unde debitor sum, uobis subministrare: totiens et meae et uestrae lacrimae conantis uocem suppresserunt nec potui melius curas quibus premebar quam ubertate lacrimarum explicare. quid ergo fiet? numquamne meo, numquam uestro luctui limes statuetur? quotiens me uidebitis intrantem, non cessabitis pectora tundere et gemitus dare? quotiens uos congregatos uidero, in lacrimas ibo et suspiria? tempus lugendi et mihi et uobis circumscripserunt eloquia diuina nec dolui cum uos lacrimantes uidi — et ad Lazari recordationem fleuit dominus Iesus Christus et qui eum flentem uidebant Iudaei dixerunt: ecce quomodo diligebat eum! —, immo potius si quid in lacrimis iucundum, si quid gratum esse potest, illud e uestris collegi. dicebam enim intra me: \'ecce quomodo diligebant eum!) qui patrem tanto affectu prosequebantur, eundem dabunt et filio qui eorum pater factus est. heredem oneris facient heredem amoris; qui succedit honori, succedet et caritati. bonum ingredienti omen est antiquae in pastorem dilectionis in ouibus signa uidere. fiet amoris translatio in eum cui facta est curarum collatio, nec mutato pastore cessabunt eum diligere qui debet oues pascere, cuius uocem audient et qui deo teste conscientia teste paratus est cum adiutorio domini pro ouicularum minima animam suam impendere et superimpendere.