Adhuc maerens et dolens, fratres, sisto me sanctitati uestrae; nec enim praeteriti casus - dicam mei dicam uestri? — dolorem potui digerere. ter conatus sum uerbum, unde debitor sum, uobis subministrare: totiens et meae et uestrae lacrimae conantis uocem suppresserunt nec potui melius curas quibus premebar quam ubertate lacrimarum explicare. quid ergo fiet? numquamne meo, numquam uestro luctui limes statuetur? quotiens me uidebitis intrantem, non cessabitis pectora tundere et gemitus dare? quotiens uos congregatos uidero, in lacrimas ibo et suspiria? tempus lugendi et mihi et uobis circumscripserunt eloquia diuina nec dolui cum uos lacrimantes uidi — et ad Lazari recordationem fleuit dominus Iesus Christus et qui eum flentem uidebant Iudaei dixerunt: ecce quomodo diligebat eum! —, immo potius si quid in lacrimis iucundum, si quid gratum esse potest, illud e uestris collegi. dicebam enim intra me: \'ecce quomodo diligebant eum!) qui patrem tanto affectu prosequebantur, eundem dabunt et filio qui eorum pater factus est. heredem oneris facient heredem amoris; qui succedit honori, succedet et caritati. bonum ingredienti omen est antiquae in pastorem dilectionis in ouibus signa uidere. fiet amoris translatio in eum cui facta est curarum collatio, nec mutato pastore cessabunt eum diligere qui debet oues pascere, cuius uocem audient et qui deo teste conscientia teste paratus est cum adiutorio domini pro ouicularum minima animam suam impendere et superimpendere. Si quae ratio dolendi, si flendi, tota mea est, non uestra, non eius cuius tangimur desiderio. solutus est ille, uinctus ego; stadium emensus, curro; in patria est, unde peregrinor; curas quas deposuit in sinu meo reposuit; clauum bene tenuit, de me quid fiet nescio; appulit, fluctuo; e litore uidet iratum pelagus, furentes procellas, exclamo in mediis fluctibus: salua nos, .10 cf. Eccle. S, 4 14 Ioh. 11, 36 24 cf. Iob. 10, 11 28 cf. II Cor. 5, 6 31 Matth. 8, 25. 20 de uoce omen ab Augustino aliena cf. Retract. 11, 6 (2) Knoell . perimus. et uere perimus et uere periculum urget et uere caput meum impellit non meum tantum periculum, sed et uestrum; nam sine uobis saluus esse non possum, uestrarum animarum iactura mea est. quidquid domino meo de uobis perit, periculo meo perit; rationem sum redditurus, pellem pro pelle. misericordem dominum habeo, sed rigidum computatorem: ouiculas suas cotidie numerat, has in manibus descriptas habet, exigit numerum, quem si non reddidero ingens capiti meo periculum creatur. uidete, fratres, si sarcinam meam considerans a lacrimis possum temperare, si de graui onere meo non mihi dolendum est. pondus meum alleuiate. faciet caritas uestra quod immane est mitius et adiuuante domino et pastor et ouiculae pascua inuenient, et postquam in meridie cubauerint, accumbent cum Abraham, Isaac et Iacob, ubi non erit sol neque ullus aestus, sed in umbra domini pax et refrigerium, quando luctus noster uertetur in citharam et noces flentium in cantus exsultantium. Ceterum, dilectissimi, dum de pastore erepto lugemus, nascitur de perdito fratre dolendi occasio. praecisum est a nobis membrum, pars nostri facta est pars Donati, transiit miles domini ad castra Philistinorum et de uase honoris factum est uas dedecoris. intellegitis quid dico. miser ille Rusticianus Mutigensis diaconus sacramentum quod ecclesiae debebat abiecit et ordinem suum infideli participatione polluit. quid non feci, quos non adhibui conatus, ut in praecipitium ruentem in plano collocarem et eximerem periculo, qui periculum amabat in quo periit! is prima et urgens fuit cura mea qui nunc est dolor meus. nolebam mihi subtrahi in ipso oneris mei exordio quem a satis longo tempore uidebam tamquam fulgur de caelo cadentem. et licet ipse exigentibus peccatis suis a domino deseri meruerit, doleo tamen quod de eo ad dominum meum dicere non possum: \'ecce me cum pueris quos dedisti mihi.\' Uobis omnibus notum scio et tam bene scio, quia scio uestrorum multis moras quas hic trahebat displicuisse. quotiens uenerandus noster Ualerius me praesente cum uisceribus paternis dixit ad eum: \'quid hic agis? cur stationem tuam deseris? cur presbytero tuo non collaboras? cur Hipponem Mutigenae praefers cui alligatus es?\' et cum responderet se ad solitudinem minime idoneum 5 cf. Hiob 2, 4 13 cf. Cant. 1, 6 cf. Matth. 8, 11 14 cf. Apoc. 7, 16 15 cf. Hiob 30, 31 20 cf. Rom. 9, 21 25 cf. Eccli. 3, 27 28 cf. Luc. 10, 18 30 cf. Esai. 8, 18 = 21 Mutigenensis? cf. lin. 36 33 uestrorum = uestrum clericatum, non monachatum iniisse, se nullos Mutigenae habere cum quibus uersaretur, respondebat sanctus senex: ea II i gat u s es uxori? noli quaerere solutionem. tua est ecclesia Mutigensis, non nostra; ad eam nomen, non ad Hipponem dedisti. nonne saeculo renuntiasti, nonne amicis, nonne sanguini?\' audiebat dicentem, sed male audiebat qui dicenti non obsequebatur. quid factum est? cum satis festinus haberetur indolisque ad scurrilitatem procliuioris, inter nugas saeculi, inter conuiuia et compotationes diurnas, saepe etiam nocturnas tandem defecit; exstinctus est spiritus timoris domini, de luto in lutum prouoluitur. alternis uicibus et alios inuitans et ab aliis inuitatus et conuiua et conuiuans, cum aeri quod contraxerat soluendo non esset et a creditoribus urgeretur et se cotidianis implicaret erroribus et plurimis scandalum crearet, tandem a presbytero suo excommunicatus ad Donatistae transfugit et ab eorum episcopo non tantum exceptus, quod contra ius ecclesiarum est, non tantum rebaptizatus est, quod impium est, sed etiam diaconus, quod maxime lugendum, factus est. Haec ego cum primum accepi, aberat uenerandus senex noster Ualerius, sed commota uiscera dilationem minime passa sunt. ingemui dolui, pro eo in conspectu domini mei effudi animam meam. et quia mihi a multis relatum fuerat Macrobium episcopum Donatistam ad quem confugerat uirum esse pacificum non longe a regno dei et a concordia fratrum, qui si aliquos rebaptizaret id inuitus faceret, hunc litteris conuenire statui et quam obnixis precibus ad eum per amicos agere, ut in subdiacono nostro baptismum Christi non exsufflaret nec iterum baptizaret, quem in nomine dei et baptizatum et signatum fuisse non nesciret. aegre litteras nostras admisit, sed tandem Maximi et Theodori quibus illud negotii iniunxeramus precibus adactus est, ut eas recitari sineret et ipse etiam legeret. quibus nihil aliud respondit quam: non possum nisi ad me uenientes suscipere et eisdem fidem quam postulauerint dare. cumque de Primiani facto instarent, dixit non esse filii in patrem inquirere. et quia per litteras quas ad Macrobium dedi rogabam, ut responderet quae coram populo nostro legerentur, si uero recusaret, me nostras recitaturum, cum primum abessent milites, hodie, fratres, fidem meam libero. nullus adest qui possit turbas ciere, noui uos 2 I Cor. 7, 27 21 cf. I Reg. 1, 15 32 non possum-dare) August. epist. 107 37 cf. August. epist. 23, 6-7 i Matigenensis? omnes ad concordiam et ad alienos amplectendos promptiores esse quam ut excitem. litteras ad Macrobium profero, ut actorum nihil conscientiam uestram lateat, sed apud deum et homines innotescat quam sincero corde, quam pacifico affectu inspirante domino rem tractauerim. quodsi postea perit frater noster, in sua, non in nostra conscientia peribit. ueniet dominus qui hos et me iudicabit; ueniet certe frumentum asserturus, paleam dispersurus. aquas nostras quas tantopere formidant ipse examinabit et coram omnibus manifestissime iudicabit, an quas pollutae dixerint ipse quoque habeat. certe uidebunt in quem pupugerunt. quid enim est aliud christianum rebaptizare quam dominum iterum pungere? signum regis accepit, crucem admisit, in morte Christi tinctus est. quid aliud facis qui talem bis baptizas, qui regis signum exsufflas, qui crucem expungis, quam mortem domini inanem et uacuam reddere uniuersam salutis nostrae dispensationem ostentui habere?