Et tamen qualem persecutionem patitur frater noster, qui adductus est ad nos? ipsa est persecutio gloriosior; de illa prorsus profiteor. reprehendat qui uult: talem persecutionem 24 Matth. 5, 10 2 tenentur Ff tenetur v 7 dicant v (non f) 11 erat ante aut om. f 16 qui] quid f profiteor. psalmum lego: detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar. si recte persequor occulte proximo detrahentem, non rectius persequor dei ecclesiam publice blasphemantem, quando dicit non est ipsa\', quando dicit \'nostra est quae in parte est\', quando dicit ilia meretrix est\'? ergo blasphemantem ecclesiam non persequar? persequar plane, quia membrum sum ecclesiae, persequar plane, quia filius sum ecclesiae. ipsius uoce ecclesiae utor, ipsa ecclesia per me dicit in psalmo: persequar inimicos meos et comprehendam illos, et non conuertar donec deficiant. deficiant in malo, proficiant in bonum. fratres, ne putetis aliquid nonum factum esse fratri nostro. pars Donati quando praeualebat Constantinae, laicum nostrum catechumenum natum de parentibus catholicis Petialius tenuit, uim fecit nolenti, scrutatus est fugientem, inuenit latentem, extraxit pauentem, baptizauit trementem, ordinauit nolentem. ecce qualem uiolentiam fecit in nostro! rapuit ille ad mortem: nos non trahimus ad salutem?