<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077c.opp-lat1"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Ipsi nouerunt, quando in collatione nostra fuerunt quam <lb/>
            Carthagine habuimus, quomodo confessi sunt, quia parentes <lb/>
            eorum fecerunt persecutionem Caeciliano episcopo. tunc a <lb/>
            catholica discordantes schisma fecerunt. persecuti sunt illum <lb n="20"/>
            parentes ipsorum, id est primi qui fecerunt partem Donati <lb/>
            persecuti sunt Caecilianum. perduxerunt illum persequendo <lb/>
            usque ad iudicium imperatoris, miserunt crimina ipsius imperatori, <lb/>
            quae uera non existebant. iussit audiri causam imperator. <lb/>
            audita est apud episcopos, falsa illa crimina inuenta sunt, <lb n="25"/>
            absolutus est Caecilianus. nec illi a persequendo destiterunt, sed <lb/>
            imperatorem saepe interpellauerunt, ubi postea iudicem causae <lb/>
            constituerunt et ipse inter partes audiuit et cognouit. cognouit <lb/>
            imperator, innocentem Caecilianum iudicauit. et cum hoc obiceremus, <lb/>
            contenderunt nobiscum et dixerunt, quia Caecilianum <lb n="30"/>
            damnarit imperator in exilium. quod falsum est. sed tamen <lb/>
            uidete quid dixerunt, quia persequentibus maioribus suis

<note type="footnote">7 I Cor. 13, 3 </note>

<note type="footnote">2 et habere et <hi rend="italic">fv</hi> 7 typus r 13 foras] foris <hi rend="italic">fv, at cf. De bapt. <lb/>
             117, 26</hi> 20 catholico <hi rend="italic">r</hi> 27 interpellarunt <hi rend="italic">fv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="176"/>
            adductus est ad imperatorem Caecilianus et missus in exilium. <lb/>
            gesta legimus, prosecutiones ipsius sunt, manus ipsius tenentur <lb/>
            subscribentis uerbis suis. intendite, obsecro uos, diiudicate <lb/>
            modo causam nostram. certe persecuti sunt maiores sui Caecilianum, <lb/>
            certe ad imperatorem perduxerunt, certe ut damnaretur<lb n="5"/>
            fecerunt. nolo dicere quia non est damnatus, nolo dicere <lb/>
            quia innocens est pronuntiatus, sed hoc sit quod dicunt. quando <lb/>
            eum persequebantur, quando damnari fecerunt, tunc quid erat <lb/>
            Caecilianus? quando persecutionem patiebatur a maioribus <lb/>
            istorum, quid erat? dicatur mihi: quid erat? christianus erat? <lb n="10"/>
            catholicus erat? aut quid erat? non dicunt non erat catholicus\', <lb/>
            sed \'criminosus\'. possunt ergo pati persecutionem a sanctis <lb/>
            homines criminosi. prorsus hoc accipiamus: criminosus erat <lb/>
            Caecilianus qui persecutionem patiebatur. sic enim non dico <lb/>
            (mentiebantur&gt;, sed \'fallebantur\', ut et nos illis consentiamus:<lb n="15"/>
            \'criminosus erat\'. qui faciebant quid erant? quod uis elige. si <lb/>
            iniqui erant, desere iniquos, ueni ad nos; si autem sancti <lb/>
            erant, potest ergo fieri ut sancti persequantur iniustum. noli <lb/>
            nobis irasci, si persequimur, noli dicere: iniusti estis qui persequimini. <lb/>
            iam enim ostendistis, quia fieri potest ut et iusti<lb n="20"/>
            persequantur iniustum. fieri potest aut non potest? unum de <lb/>
            duobus dicatur mihi. si fieri non potest, quare uestri persecuti <lb/>
            sunt Caecilianum? si autem fieri potest, quid miraris? quid <lb/>
            laudas poenam et non ostendis causam? beati, ait dominus, <lb/>
            qui persecutionem patiuntur. adde: propter iustitiam,<lb n="25"/>
            et separasti latrones, separasti maleficos, separasti <lb/>
            adulteros, separasti impios, separasti sacrilegos, separasti haereticos. <lb/>
            tales persecutionem patiuntur, sed non propter iustitiam. <lb/>
            </p></div></div></body></text></TEI>