Ipsi nouerunt, quando in collatione nostra fuerunt quam Carthagine habuimus, quomodo confessi sunt, quia parentes eorum fecerunt persecutionem Caeciliano episcopo. tunc a catholica discordantes schisma fecerunt. persecuti sunt illum parentes ipsorum, id est primi qui fecerunt partem Donati persecuti sunt Caecilianum. perduxerunt illum persequendo usque ad iudicium imperatoris, miserunt crimina ipsius imperatori, quae uera non existebant. iussit audiri causam imperator. audita est apud episcopos, falsa illa crimina inuenta sunt, absolutus est Caecilianus. nec illi a persequendo destiterunt, sed imperatorem saepe interpellauerunt, ubi postea iudicem causae constituerunt et ipse inter partes audiuit et cognouit. cognouit imperator, innocentem Caecilianum iudicauit. et cum hoc obiceremus, contenderunt nobiscum et dixerunt, quia Caecilianum damnarit imperator in exilium. quod falsum est. sed tamen uidete quid dixerunt, quia persequentibus maioribus suis 7 I Cor. 13, 3 2 et habere et fv 7 typus r 13 foras] foris fv, at cf. De bapt. 117, 26 20 catholico r 27 interpellarunt fv adductus est ad imperatorem Caecilianus et missus in exilium. gesta legimus, prosecutiones ipsius sunt, manus ipsius tenentur subscribentis uerbis suis. intendite, obsecro uos, diiudicate modo causam nostram. certe persecuti sunt maiores sui Caecilianum, certe ad imperatorem perduxerunt, certe ut damnaretur fecerunt. nolo dicere quia non est damnatus, nolo dicere quia innocens est pronuntiatus, sed hoc sit quod dicunt. quando eum persequebantur, quando damnari fecerunt, tunc quid erat Caecilianus? quando persecutionem patiebatur a maioribus istorum, quid erat? dicatur mihi: quid erat? christianus erat? catholicus erat? aut quid erat? non dicunt non erat catholicus\', sed \'criminosus\'. possunt ergo pati persecutionem a sanctis homines criminosi. prorsus hoc accipiamus: criminosus erat Caecilianus qui persecutionem patiebatur. sic enim non dico (mentiebantur>, sed \'fallebantur\', ut et nos illis consentiamus: \'criminosus erat\'. qui faciebant quid erant? quod uis elige. si iniqui erant, desere iniquos, ueni ad nos; si autem sancti erant, potest ergo fieri ut sancti persequantur iniustum. noli nobis irasci, si persequimur, noli dicere: iniusti estis qui persequimini. iam enim ostendistis, quia fieri potest ut et iusti persequantur iniustum. fieri potest aut non potest? unum de duobus dicatur mihi. si fieri non potest, quare uestri persecuti sunt Caecilianum? si autem fieri potest, quid miraris? quid laudas poenam et non ostendis causam? beati, ait dominus, qui persecutionem patiuntur. adde: propter iustitiam, et separasti latrones, separasti maleficos, separasti adulteros, separasti impios, separasti sacrilegos, separasti haereticos. tales persecutionem patiuntur, sed non propter iustitiam.