Sed quid faciamus, nisi fraternam infirmitatem feramus et non deficiamus? sudor iste meus credimus quod erit fructuosus. dominus deus noster, qui uoluit ut ueniremus ad uos, qui iussit ut eum quaereremus, qui fecit ut eum interim facie tenus inueniremus, adiutos orationibus uestris faciet nos inuenire cor eius, laetari de concordia eius, gratias agere deo de salute eius, quam non potest habere nisi in ecclesia catholica. extra catholicam ecclesiam totum potest praeter salutem: potest habere honorem, potest habere sacramenta, potest cantare 11 Ioh. 14, 27 14 Gen. 22, 17-18 17 Apoc. 7, 9 17 apohchalisi (h del.) F 20 fit coni. v sit rfv, cf. Em. 5 (epist. 128) 27 quis fecit f 31 ecclesiam catholicam fv 32 sacramentum fv alleluia, potest respondere \'amen\', potest euangelium tenere, potest in nomine patris et filii et spiritus sancti fidem habere et praedicare, sed nusquam nisi in ecclesia catholica salutem poterit inuenire. transeunt enim omnia ista, fratres mei. modo putat quia magnus erit apud suos, si non consenserit et dictus fuerit martyr partis Donati. absit! tollatur in nomine domini de corde eius iste typhus. nouit et ipse, legit et ipse: si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. ego non dico: si aliquas iniurias quasi iactet se passum esse pro parte Donati aut aliqua damna terrena, nihil ei prodest. ego plus dico: si patiatur foris inimicum Christi, non catholicum fratrem suum quaerentem salutem eius, sed inimicum Christi si foras patiatur et dicat ei foras ab ecclesia Christi inimicus Christi: \'pone thus idolis, adora deos meos\', et non adorans occidatur ab inimico Christi, sanguinem fundere potest, coronam accipere non potest.