Sed quid faciamus, nisi fraternam infirmitatem feramus et non deficiamus? sudor iste meus credimus quod erit fructuosus. dominus deus noster, qui uoluit ut ueniremus ad uos, qui iussit ut eum quaereremus, qui fecit ut eum interim facie tenus inueniremus, adiutos orationibus uestris faciet nos inuenire cor eius, laetari de concordia eius, gratias agere deo de salute eius, quam non potest habere nisi in ecclesia catholica. extra catholicam ecclesiam totum potest praeter salutem: potest habere honorem, potest habere sacramenta, potest cantare 11 Ioh. 14, 27 14 Gen. 22, 17-18 17 Apoc. 7, 9 17 apohchalisi (h del.) F 20 fit coni. v sit rfv, cf. Em. 5 (epist. 128) 27 quis fecit f 31 ecclesiam catholicam fv 32 sacramentum fv alleluia, potest respondere \'amen\', potest euangelium tenere, potest in nomine patris et filii et spiritus sancti fidem habere et praedicare, sed nusquam nisi in ecclesia catholica salutem poterit inuenire. transeunt enim omnia ista, fratres mei. modo putat quia magnus erit apud suos, si non consenserit et dictus fuerit martyr partis Donati. absit! tollatur in nomine domini de corde eius iste typhus. nouit et ipse, legit et ipse: si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. ego non dico: si aliquas iniurias quasi iactet se passum esse pro parte Donati aut aliqua damna terrena, nihil ei prodest. ego plus dico: si patiatur foris inimicum Christi, non catholicum fratrem suum quaerentem salutem eius, sed inimicum Christi si foras patiatur et dicat ei foras ab ecclesia Christi inimicus Christi: \'pone thus idolis, adora deos meos\', et non adorans occidatur ab inimico Christi, sanguinem fundere potest, coronam accipere non potest. Ipsi nouerunt, quando in collatione nostra fuerunt quam Carthagine habuimus, quomodo confessi sunt, quia parentes eorum fecerunt persecutionem Caeciliano episcopo. tunc a catholica discordantes schisma fecerunt. persecuti sunt illum parentes ipsorum, id est primi qui fecerunt partem Donati persecuti sunt Caecilianum. perduxerunt illum persequendo usque ad iudicium imperatoris, miserunt crimina ipsius imperatori, quae uera non existebant. iussit audiri causam imperator. audita est apud episcopos, falsa illa crimina inuenta sunt, absolutus est Caecilianus. nec illi a persequendo destiterunt, sed imperatorem saepe interpellauerunt, ubi postea iudicem causae constituerunt et ipse inter partes audiuit et cognouit. cognouit imperator, innocentem Caecilianum iudicauit. et cum hoc obiceremus, contenderunt nobiscum et dixerunt, quia Caecilianum damnarit imperator in exilium. quod falsum est. sed tamen uidete quid dixerunt, quia persequentibus maioribus suis 7 I Cor. 13, 3 2 et habere et fv 7 typus r 13 foras] foris fv, at cf. De bapt. 117, 26 20 catholico r 27 interpellarunt fv adductus est ad imperatorem Caecilianus et missus in exilium. gesta legimus, prosecutiones ipsius sunt, manus ipsius tenentur subscribentis uerbis suis. intendite, obsecro uos, diiudicate modo causam nostram. certe persecuti sunt maiores sui Caecilianum, certe ad imperatorem perduxerunt, certe ut damnaretur fecerunt. nolo dicere quia non est damnatus, nolo dicere quia innocens est pronuntiatus, sed hoc sit quod dicunt. quando eum persequebantur, quando damnari fecerunt, tunc quid erat Caecilianus? quando persecutionem patiebatur a maioribus istorum, quid erat? dicatur mihi: quid erat? christianus erat? catholicus erat? aut quid erat? non dicunt non erat catholicus\', sed \'criminosus\'. possunt ergo pati persecutionem a sanctis homines criminosi. prorsus hoc accipiamus: criminosus erat Caecilianus qui persecutionem patiebatur. sic enim non dico (mentiebantur>, sed \'fallebantur\', ut et nos illis consentiamus: \'criminosus erat\'. qui faciebant quid erant? quod uis elige. si iniqui erant, desere iniquos, ueni ad nos; si autem sancti erant, potest ergo fieri ut sancti persequantur iniustum. noli nobis irasci, si persequimur, noli dicere: iniusti estis qui persequimini. iam enim ostendistis, quia fieri potest ut et iusti persequantur iniustum. fieri potest aut non potest? unum de duobus dicatur mihi. si fieri non potest, quare uestri persecuti sunt Caecilianum? si autem fieri potest, quid miraris? quid laudas poenam et non ostendis causam? beati, ait dominus, qui persecutionem patiuntur. adde: propter iustitiam, et separasti latrones, separasti maleficos, separasti adulteros, separasti impios, separasti sacrilegos, separasti haereticos. tales persecutionem patiuntur, sed non propter iustitiam. Et tamen qualem persecutionem patitur frater noster, qui adductus est ad nos? ipsa est persecutio gloriosior; de illa prorsus profiteor. reprehendat qui uult: talem persecutionem 24 Matth. 5, 10 2 tenentur Ff tenetur v 7 dicant v (non f) 11 erat ante aut om. f 16 qui] quid f profiteor. psalmum lego: detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar. si recte persequor occulte proximo detrahentem, non rectius persequor dei ecclesiam publice blasphemantem, quando dicit non est ipsa\', quando dicit \'nostra est quae in parte est\', quando dicit ilia meretrix est\'? ergo blasphemantem ecclesiam non persequar? persequar plane, quia membrum sum ecclesiae, persequar plane, quia filius sum ecclesiae. ipsius uoce ecclesiae utor, ipsa ecclesia per me dicit in psalmo: persequar inimicos meos et comprehendam illos, et non conuertar donec deficiant. deficiant in malo, proficiant in bonum. fratres, ne putetis aliquid nonum factum esse fratri nostro. pars Donati quando praeualebat Constantinae, laicum nostrum catechumenum natum de parentibus catholicis Petialius tenuit, uim fecit nolenti, scrutatus est fugientem, inuenit latentem, extraxit pauentem, baptizauit trementem, ordinauit nolentem. ecce qualem uiolentiam fecit in nostro! rapuit ille ad mortem: nos non trahimus ad salutem? Haec locutus sum caritati uestrae propter illud quod dixistis: aut hic aut nusquam. hoc enim et nos uolumus, ut \'hic hic\' sed in pace, hic hic\' sed in unitate, \'hic hic\' sed in caritatis societate. tunc bene (hi c). nam (si non sic), melius \'nusquam\' quam hic). sed praestet dominus, ut hic) potius quam \'nusquam\'. si non \'hic\', absit ut non alibi, absit. hic aut alibi. audistis, audiuit. quid in eius animo deus egerit, ipse nouit. nos enim aurem forinsecus percutimus, ille nouit intus loqui, ille intus praedicat pacem nec cessat praedicare, si audiatur. aderit misericordia eius adiuuantibus orationibus uestris, ut sit fructuosus labor noster. tamen si hodie communicare noluerit, quamuis fatigari non debeamus, sed instare 1 Pe. 100, 5 9 Ps. 17, 38 19 pag. 168, 11 13 cathecuminum F 14 Petialius] Petilianus / Petilianum v coll. Petil. II 104, 239 sub fin. (sed scrutatus non correxit!) 16 uilentientiam r 17 illa v num trahemus? 20 ut hic, hic; sed in unitate, in pace: hic, hic; sed in charitatis societate sic fv 21 si non sic addidi 22 numquam ( post melius) f 25 forisecus r LIII August. c. Don. III. 12 quantum possumus debeamus, nec sic tamen fatigari debemus. differre possumus, auferre instantiam nostram nec possumus nec debemus. aderit ille qui huc illum ad nos perduxit, ut nos faciat cum illo in unitate uobiscum et in sua pace gaudere. 2 differri fv, cf. Gaud. I 14, 15 (Emeritus) dilatus perseuerauit 4 gaudere] add . Explicit Sermo. Incipiunt gesta. F