<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077c.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Et certe uideamus quid habes. \'habeo,\' inquis, \'sacramentum, <lb/>
            habeo baptismum*. si dicam tibi \'proba\', ostendis mihi quid <lb/>
            acceperis, dicis quid confessus fueris, dicis quid teneas. agnosco, <lb/>
            non muto, non exsufflo; absit ut, cum quaero salutem <lb/>
            desertoris, faciam iniuriam imperatori. ergo probasti mihi quod <lb n="5"/>
            habeas sacramentum; exponendo sacramentum probasti mihi te <lb/>
            habere fidem. proba mihi quod habeas caritatem: tene unitatem. <lb/>
            nolo mihi dicas \'habeo caritatem\': proba. unum patrem habemus: <lb/>
            simul oremus. quid tu dicis, quando oras, rogo te? \'pater <lb/>
            noster qui es in caelis.\' deo gratias. secundum magisterium <lb n="10"/>
            domini nostri addidisti: qui es in caelis. singulos enim <lb/>
            patres habebamus in terris, unum inuenimus simul in caelis. <lb/>
            pater noster qui es in caelis: ipsum inuocas patrem. <lb/>
            pater noster unam coniugem habere uoluit. qui ergo adoramus <lb/>
            unum patrem, quare non agnoscimus unam matrem? si natum <lb n="15"/>
            te dicis de alia, et de sinu alieno ipsa te peperit. quod dixi, <lb/>
            non omnes intellegere potuistis. nouimus per legitimas coniuges <lb/>
            factum esse, ut etiam, qui non de legitimis coniugibus <lb/>
            nascerentur, in eadem hereditate sociarentur. hoc uoluntas coniugis <lb/>
            fecit. nam Ismahel exheredatus est. ipsum Sara pepererat, <lb n="20"/>
            etsi de utero alieno. Sara pepererat utero alieno, uoto suo. ipsa <lb/>
            enim dixit: uolo enim de ista mihi filios facias, et ideo <lb/>
            fecit Abraham. uxor enim non habet potestatem corporis <lb/>
            sui, sed uir; similiter uir non habet potestatem <lb/>
            corporis sui, sed mulier. nam filius esset, si non <lb n="25"/>
            superbisset; superbus est exheredatus Ismahel. erexit enim ancilla <lb/>
            ceruicem, ut diceretur: eice ancillam et filium eius; non <lb/>
            enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. <lb/>
            nam uis nosse quid ualeat pax, quid ualeat concordia, quid <lb/>
            ualeat humilitas, et quid impediat superbia? Ismahelem

<note type="footnote"> 9. 11. 13 Matth. 6, 9 16 <hi rend="italic">de sinu alieno]</hi> cf. De bapt. I 15, 23 <lb/>
            22 Gen. 16, 2 23 I Cor. 7, 4 27 Gen. 21, 10 </note>

<note type="footnote"> 1 inquis <hi rend="italic">scripsi</hi> inquit <hi rend="italic">Ffv</hi> 4 exufflo <hi rend="italic">/</hi> 6 exponendo] ego non do <lb/>
            <hi rend="italic">coni. v</hi> 10 coelis <hi rend="italic">lfv</hi> 14 uoluit habere <hi rend="italic">fv</hi> 20 hismahel <hi rend="italic">rf</hi> <lb/>
            26 <hi rend="italic">Hismihel /</hi> 27 diceret <hi rend="italic">fo</hi> 28 ysaac JP 30 Hismahelem <hi rend="italic">/</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="174"/>
            exheredauit, filios autem ancillarum de Iacob, quia et illi ut nascerentur <lb/>
            coniugia iusta uoluerunt, filios ergo ancillarum de Iacob <lb/>
            nouimus in unam hereditatem aduocatos. simul numerati sunt <lb/>
            omnes patriarchae duodecim; nullum ab altero uteri diuersitas <lb/>
            separauit, quia omnes caritas sociauit. quid interest ergo ubi<lb n="5"/>
            baptismum acceperis? baptismus meus est, dicit tibi Sara, <lb/>
            baptismus meus est, dicit tibi Rachel. noli superbire, ueni ad <lb/>
            hereditatem, maxime quia ipsa hereditas non est illa terra quae <lb/>
            data est filiis Iacob. filiis Israel data est terra; quanto a pluribus <lb/>
            possidebatur, tanto plus angustabatur. hereditas nostra<lb n="10"/>
            pax uocatur; testamentum lego: pacem meam do uobis, <lb/>
            pacem meam relinquo uobis. simul teneamus quod diuidi <lb/>
            non potest. non eam angustat numerosus possessor, quanticumque <lb/>
            uenerint, sicut promissum est: sic erit semen <lb/>
            tuum tamquam stellae caeli et sicut arena quae<lb n="15"/>
            est ad labium maris. in semine tuo benedicentur <lb/>
            omnes gentes. et uidi, inquit in Apocalypsi, multos in <lb/>
            stolis albis et habentes palmas, quos numerare <lb/>
            nemo potest, uenientes ex omnibus gentibus. ueniant, <lb/>
            pacem teneant. angusta non fit nostra possessio; angustias<lb n="20"/>
            non facit nisi sola dissensio. ecce, fratres mei, ut angustias <lb/>
            adhuc patiamur, dissensio facit fratris nostri: consentiat in <lb/>
            pace, et facta est latitudo. 
</p></div></div></body></text></TEI>