Et certe uideamus quid habes. \'habeo,\' inquis, \'sacramentum, habeo baptismum*. si dicam tibi \'proba\', ostendis mihi quid acceperis, dicis quid confessus fueris, dicis quid teneas. agnosco, non muto, non exsufflo; absit ut, cum quaero salutem desertoris, faciam iniuriam imperatori. ergo probasti mihi quod habeas sacramentum; exponendo sacramentum probasti mihi te habere fidem. proba mihi quod habeas caritatem: tene unitatem. nolo mihi dicas \'habeo caritatem\': proba. unum patrem habemus: simul oremus. quid tu dicis, quando oras, rogo te? \'pater noster qui es in caelis.\' deo gratias. secundum magisterium domini nostri addidisti: qui es in caelis. singulos enim patres habebamus in terris, unum inuenimus simul in caelis. pater noster qui es in caelis: ipsum inuocas patrem. pater noster unam coniugem habere uoluit. qui ergo adoramus unum patrem, quare non agnoscimus unam matrem? si natum te dicis de alia, et de sinu alieno ipsa te peperit. quod dixi, non omnes intellegere potuistis. nouimus per legitimas coniuges factum esse, ut etiam, qui non de legitimis coniugibus nascerentur, in eadem hereditate sociarentur. hoc uoluntas coniugis fecit. nam Ismahel exheredatus est. ipsum Sara pepererat, etsi de utero alieno. Sara pepererat utero alieno, uoto suo. ipsa enim dixit: uolo enim de ista mihi filios facias, et ideo fecit Abraham. uxor enim non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. nam filius esset, si non superbisset; superbus est exheredatus Ismahel. erexit enim ancilla ceruicem, ut diceretur: eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. nam uis nosse quid ualeat pax, quid ualeat concordia, quid ualeat humilitas, et quid impediat superbia? Ismahelem 9. 11. 13 Matth. 6, 9 16 de sinu alieno] cf. De bapt. I 15, 23 22 Gen. 16, 2 23 I Cor. 7, 4 27 Gen. 21, 10 1 inquis scripsi inquit Ffv 4 exufflo / 6 exponendo] ego non do coni. v 10 coelis lfv 14 uoluit habere fv 20 hismahel rf 26 Hismihel / 27 diceret fo 28 ysaac JP 30 Hismahelem / exheredauit, filios autem ancillarum de Iacob, quia et illi ut nascerentur coniugia iusta uoluerunt, filios ergo ancillarum de Iacob nouimus in unam hereditatem aduocatos. simul numerati sunt omnes patriarchae duodecim; nullum ab altero uteri diuersitas separauit, quia omnes caritas sociauit. quid interest ergo ubi baptismum acceperis? baptismus meus est, dicit tibi Sara, baptismus meus est, dicit tibi Rachel. noli superbire, ueni ad hereditatem, maxime quia ipsa hereditas non est illa terra quae data est filiis Iacob. filiis Israel data est terra; quanto a pluribus possidebatur, tanto plus angustabatur. hereditas nostra pax uocatur; testamentum lego: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. simul teneamus quod diuidi non potest. non eam angustat numerosus possessor, quanticumque uenerint, sicut promissum est: sic erit semen tuum tamquam stellae caeli et sicut arena quae est ad labium maris. in semine tuo benedicentur omnes gentes. et uidi, inquit in Apocalypsi, multos in stolis albis et habentes palmas, quos numerare nemo potest, uenientes ex omnibus gentibus. ueniant, pacem teneant. angusta non fit nostra possessio; angustias non facit nisi sola dissensio. ecce, fratres mei, ut angustias adhuc patiamur, dissensio facit fratris nostri: consentiat in pace, et facta est latitudo.