Attende ergo, frater, attende, obsecro te. dicis mihi: quid me quaeris? respondeo: quia frater meus es. respondes mihi et dicis: si perii, quid me quaeris? et ego respondeo: si non perisses, non quaererem. quid me quaeris? dicis mihi: si perii, quid me quaeris? cum ego respondeam: quaero quia peristi. et quare quaero, quo fructu quaero? ut aliquando dicatur mihi: frater tuus mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est. respondes et dicis mihi: sed habeo sacramentum. habes, agnosco; propter hoc te quaero. 1. 2. 5. 12. 15 I Cor. 13, 2 9 Ps. 121, 8 30 Luc. 15, 32 4 nosse fv magnam causam addidisti, quare diligentius te quaeram. ouis es enim de grege domini mei, cum signo errasti; ideo quaero magis, quia ipsum signum habes. quare unam ecclesiam non possidemus? unum signum habemus; quare in uno ouili non sumus? ideo te quaero, ut hoc sacramentum sit tibi in salutis adiutorium, non in damnationis testimonium. nescis quia desertor de charactere damnatur, de quo militans honoratur? ideo te quaero, ut non pereas cum signo. salutis enim signum est, si habeas salutem, si habeas caritatem. hoc enim signum salutis extra tibi inesse potest, prodesse non potest. ueni, ut prosit tibi quod habebas, non ut accipias quod habebas, sed ut prodesse tibi incipiat quod habebas et accipias quod non habebas. habebas enim signum pacis, ipsam pacem non habebas. in domo illa, id est in te, discordia habitabat et in limine titulos pacis figebat. agnosco titulos, sed quaero habitantem. lego titulum pacis: baptismus in nomine patris et filii et spiritus sancti. titulus pacis est, lego; quis habitet, quaero. fratrem meum attendo, titulum pacis agnosco. ipsum et ego habeo, intrare uolo. quid est \'intrare uolo\'? fratrem me accipe, ut simul oremus patrem. \'non tecum oro\'. tituli pacis sunt, et mihi discordia contradicit? plane laborabo adiuuante domino eicere discordiam male possidentem et introducere pacem tamquam legitimum possessorem. cum ergo discordiam excludo, pacem introduco, titulos pacis quare depono? dico plane domino meo: \'o Christe, qui es pax nostra, qui fecisti utraque unum. fac nos unum, ut recte cantemus: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. introduc concordiam, pelle discordiam; introduc te ipsum in titulos tuos. tu mane, non alter possideat et de titulis tuis fallat. tu muta istum contradictorem, qui una hora in cruce mutasti latronem.\' 23 cum ergo cet.] cf. Cresc. II 10, 12 sub fin. 25 cf. Eph. 2, 14 26 Ps. 132, 1 30 cf. Luc. 23, 40-43 1 te diligentius fo 2 es] est v 11 habeas sic sexies deinceps 1 pr . ut om. r accipias quod non habeas rml 16 baptismum fv 17 habitat fv 27 iocundum i7 29 tuis titulis fv