<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077c.opp-lat1"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Et quid non habent, ait mihi aliquis, qui haec habent? <lb n="25"/>
            tu dicis: habent baptismum Christi? dico. tu dicis: habent <lb/>
            fidem Christi? dico. si ergo haec habent, quid non habent? <lb/>
            quid est baptismus? sacramentum. audi apostolum: si sciero <lb/>
            omnia sacramenta. multum est scire omnia dei sacramenta; <lb/>
            quantacumque sciamus sacramenta, quis nouit dei omnia sacramenta? <lb n="30"/>
            quid ait apostolus? si sciero omnia sacramenta,

<note type="footnote">9 Matth. 28, 19 13 I Cor. 1, 13 17 ibid. 28. 31 I Cor. 13, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 anathematizarem <hi rend="italic">fv</hi> 9 omnes <hi rend="italic">orn. fv</hi> (itdvta -ca ed-vTj) 19 suscipiantur <lb/>
            <hi rend="italic">fv</hi> 21 dei est. et dei sunt <hi rend="italic">v</hi> 28 baptismum <hi rend="italic">f</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="171"/>
            si habeam omnem prophetiam, adde adhuc: et omnem <lb/>
            scientiam. (sed de fide dixeras). audi adhuc: si habeam <lb/>
            omnem fidem. difficile est habere omnem fidem, quomodo <lb/>
            difficile est noscere omnia sacramenta. et quid est quod dicit: <lb/>
            (omnem) ita ut montes transferam, caritatem autem <lb n="5"/>
            non habeam, nihil sum? intendite, fratres, intendite, <lb/>
            obsecro uos, apostoli uocem et uidete, quare cum tantis laboribus <lb/>
            et periculis fratres nostros quaeramus. caritas eos quaerit <lb/>
            de cordibus nostris. propter fratres meos et propinquos <lb/>
            meos, dicit psalmus, loquebar pacem de te, ad sanctam <lb n="10"/>
            Hierusalem loquens. uidete ergo, fratres mei, quid dixit apostolus: <lb/>
            si habuero omnia sacramenta, omnem scientiam, <lb/>
            prophetiam, fidem — qualem fidem? — ita ut <lb/>
            montes transferam, caritatem autem non habeam, <lb/>
            nihil sum. non dixit: illa omnia nihil sunt,\' sed: si caritatem <lb n="15"/>
            non habeam, nihil sum. quis enim demens diceret: <lb/>
            nihil sunt dei sacramenta? quis demens diceret: nihil est prophetia, <lb/>
            nihil scientia, nihil fides? non illa nihil sunt, sed cum <lb/>
            illa magna sint, ego magna habens si caritatem non habeam, <lb/>
            nihil sum. magna illa sunt et magna habeo et nihil sum, si <lb n="20"/>
            caritatem non habeo, per quam mihi prosunt quae magna sunt. <lb/>
            si enim non habeo caritatem, illa inesse possunt, prodesse non <lb/>
            possunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>