Et quid non habent, ait mihi aliquis, qui haec habent? tu dicis: habent baptismum Christi? dico. tu dicis: habent fidem Christi? dico. si ergo haec habent, quid non habent? quid est baptismus? sacramentum. audi apostolum: si sciero omnia sacramenta. multum est scire omnia dei sacramenta; quantacumque sciamus sacramenta, quis nouit dei omnia sacramenta? quid ait apostolus? si sciero omnia sacramenta, 9 Matth. 28, 19 13 I Cor. 1, 13 17 ibid. 28. 31 I Cor. 13, 2 1 anathematizarem fv 9 omnes orn. fv (itdvta -ca ed-vTj) 19 suscipiantur fv 21 dei est. et dei sunt v 28 baptismum f si habeam omnem prophetiam, adde adhuc: et omnem scientiam. (sed de fide dixeras). audi adhuc: si habeam omnem fidem. difficile est habere omnem fidem, quomodo difficile est noscere omnia sacramenta. et quid est quod dicit: (omnem) ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum? intendite, fratres, intendite, obsecro uos, apostoli uocem et uidete, quare cum tantis laboribus et periculis fratres nostros quaeramus. caritas eos quaerit de cordibus nostris. propter fratres meos et propinquos meos, dicit psalmus, loquebar pacem de te, ad sanctam Hierusalem loquens. uidete ergo, fratres mei, quid dixit apostolus: si habuero omnia sacramenta, omnem scientiam, prophetiam, fidem — qualem fidem? — ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. non dixit: illa omnia nihil sunt,\' sed: si caritatem non habeam, nihil sum. quis enim demens diceret: nihil sunt dei sacramenta? quis demens diceret: nihil est prophetia, nihil scientia, nihil fides? non illa nihil sunt, sed cum illa magna sint, ego magna habens si caritatem non habeam, nihil sum. magna illa sunt et magna habeo et nihil sum, si caritatem non habeo, per quam mihi prosunt quae magna sunt. si enim non habeo caritatem, illa inesse possunt, prodesse non possunt.