Nec ideo dicimus haec, fratres, quasi illi, qui sub schismate remanserint, aliquam spem habeant ad dominum. multi enim disputant parum intellegentes quid loquantur et dicunt: 2 I Cor. 1, 12 4 1 Cor. 1, 13 21 cf. Breuic. I 5. Em. 5 sqq. (ep. 128) 1 scismate r (passim) 3 cephae r 5 uerecundiae] sed ad uerecundiae fv 8 ocius scripsi, cf. Petil. II14, 33: quid ocius dici potest? deus Ifv, demum coni. v 11 clamatum JT 19 nobis I7 21 consilio f 24 minores simus coni. v, cf. Em . 7 m. sumus Ifv - *si schismatici sunt, si haeretici sunt, quare sic illos suscipiunt?\' audite, fratres mei. si (sic) eos susciperemus, iam istum susciperemus fratrem nostrum Emeritum, siue bonum siue malum, tamen fratrem. quod ideo dico, quia et ipse nouit per prophetam nobis dictum esse quod illis etiam in collatione diximus: dicite \'fratres nostri estis\' his qui uos oderunt. oderunt nos, credimus finiendum esse quod odiunt: tamen quamdiu odit \'frater audit. donec finiatur odium, erit nomen in testimonium. non ergo sic illos suscipimus ut sunt — absit a nobis; nam haeretici sunt —, suscipimus autem catholicos: mutantur, suscipiuntur. sed propter malum quod habent non in eis possumus persequi bona quae agnoscimus. malum enim dissensionis, schismatis, haeresis malum suum habent, bona uero quae in illis agnoscimus non sunt sua. domini nostri habent bona, ecclesiae habent bona. baptismus non est ipsorum, sed Christi. inuocatio nominis dei super caput ipsorum, quando ordinantur episcopi, inuocatio illa dei est, non Donati. non eum suscipio episcopum, si, quando est ordinatus, super caput eius Donatus est inuocatus. in errante et deserente milite crimen est desertoris, character autem non est desertoris, sed imperatoris. sed frater noster non deseruit, ubi adhuc numquam fuit, siquidem in illo desertoris error est natus, quando est a desertore signatus. qui primo schisma fecit, qui se ab ecclesia catholica separauit, cum his quos secum traxit desertor fuit. ceteri a desertoribus signati sunt, non tamen signo desertoris, sed signo imperatoris; non enim desertor characterem suum fixit. quid est quod dico: desertor characterem suum non fixit? Donatus non baptizauit in nomine Donati. nam si Donatus, quando schisma fecit, in nomine Donati baptizaret, desertoris characterem infigeret. ego quando uocarem ad unitatem, si inuenirem desertoris characterem, exterminarem delerem abolerem abicerem non approbarem 6 Esai. 66, 5; cf. Post gesta 35, 58 et mandatum catholicorum 3 sub fin. apud Mansi, Conciliorum collectio tom. IV, pag. 74 2 sic addidi 7 tamen et fv 20 caracter r (passim) respuerem anathemarem damnarem. nunc uero ipse desertor characterem fixit imperatoris sui. deus et dominus noster Iesus Christus quaerit desertorem, delet erroris crimen, sed non exterminat suum characterem. ego quando uenio ad fratrem meum et colligo errantem fratrem meum, attendo fidem in nomine patris et filii et spiritus sancti. iste est character imperatoris mei. de isto charactere militibus suis uel potius comitibus suis, ut hunc inprimerent eis, quos congregabant castris eius, praecepit dicens: ite, baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. istum characterem a domino dictum omnibus credentibus inprimendum quia nouerat Paulus, expauescit ad eos qui uolebant esse Pauli et dicit eis: \'numquid Paulus pro uobis crucifixus est? quid uultis esse mei et non magis domini mei? quid uultis esse mei et non potius cuius ego sum? agnoscite, aduertite characterem uestrum: numquid in nomine Pauli baptizati estis?\' sic ergo eos colligimus, ut non sibi blandiantur illi quos non colligimus. et ipsi colligantur, non inflentur; ueniant, suscipientur. non in eis odimus quod dei est, non odimus et ipsos, quia dei sunt et quod habent dei est. dei sunt, quia homines sunt et omnis homo creatura dei est; dei est quod habent nomen patris et filii et spiritus sancti: baptismus trinitatis dei est, dei est euangelium quod habent, dei est fides quam habent.