Nec ideo dicimus haec, fratres, quasi illi, qui sub schismate remanserint, aliquam spem habeant ad dominum. multi enim disputant parum intellegentes quid loquantur et dicunt: 2 I Cor. 1, 12 4 1 Cor. 1, 13 21 cf. Breuic. I 5. Em. 5 sqq. (ep. 128) 1 scismate r (passim) 3 cephae r 5 uerecundiae] sed ad uerecundiae fv 8 ocius scripsi, cf. Petil. II14, 33: quid ocius dici potest? deus Ifv, demum coni. v 11 clamatum JT 19 nobis I7 21 consilio f 24 minores simus coni. v, cf. Em . 7 m. sumus Ifv - *si schismatici sunt, si haeretici sunt, quare sic illos suscipiunt?\' audite, fratres mei. si (sic) eos susciperemus, iam istum susciperemus fratrem nostrum Emeritum, siue bonum siue malum, tamen fratrem. quod ideo dico, quia et ipse nouit per prophetam nobis dictum esse quod illis etiam in collatione diximus: dicite \'fratres nostri estis\' his qui uos oderunt. oderunt nos, credimus finiendum esse quod odiunt: tamen quamdiu odit \'frater audit. donec finiatur odium, erit nomen in testimonium. non ergo sic illos suscipimus ut sunt — absit a nobis; nam haeretici sunt —, suscipimus autem catholicos: mutantur, suscipiuntur. sed propter malum quod habent non in eis possumus persequi bona quae agnoscimus. malum enim dissensionis, schismatis, haeresis malum suum habent, bona uero quae in illis agnoscimus non sunt sua. domini nostri habent bona, ecclesiae habent bona. baptismus non est ipsorum, sed Christi. inuocatio nominis dei super caput ipsorum, quando ordinantur episcopi, inuocatio illa dei est, non Donati. non eum suscipio episcopum, si, quando est ordinatus, super caput eius Donatus est inuocatus. in errante et deserente milite crimen est desertoris, character autem non est desertoris, sed imperatoris. sed frater noster non deseruit, ubi adhuc numquam fuit, siquidem in illo desertoris error est natus, quando est a desertore signatus. qui primo schisma fecit, qui se ab ecclesia catholica separauit, cum his quos secum traxit desertor fuit. ceteri a desertoribus signati sunt, non tamen signo desertoris, sed signo imperatoris; non enim desertor characterem suum fixit. quid est quod dico: desertor characterem suum non fixit? Donatus non baptizauit in nomine Donati. nam si Donatus, quando schisma fecit, in nomine Donati baptizaret, desertoris characterem infigeret. ego quando uocarem ad unitatem, si inuenirem desertoris characterem, exterminarem delerem abolerem abicerem non approbarem 6 Esai. 66, 5; cf. Post gesta 35, 58 et mandatum catholicorum 3 sub fin. apud Mansi, Conciliorum collectio tom. IV, pag. 74 2 sic addidi 7 tamen et fv 20 caracter r (passim) respuerem anathemarem damnarem. nunc uero ipse desertor characterem fixit imperatoris sui. deus et dominus noster Iesus Christus quaerit desertorem, delet erroris crimen, sed non exterminat suum characterem. ego quando uenio ad fratrem meum et colligo errantem fratrem meum, attendo fidem in nomine patris et filii et spiritus sancti. iste est character imperatoris mei. de isto charactere militibus suis uel potius comitibus suis, ut hunc inprimerent eis, quos congregabant castris eius, praecepit dicens: ite, baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. istum characterem a domino dictum omnibus credentibus inprimendum quia nouerat Paulus, expauescit ad eos qui uolebant esse Pauli et dicit eis: \'numquid Paulus pro uobis crucifixus est? quid uultis esse mei et non magis domini mei? quid uultis esse mei et non potius cuius ego sum? agnoscite, aduertite characterem uestrum: numquid in nomine Pauli baptizati estis?\' sic ergo eos colligimus, ut non sibi blandiantur illi quos non colligimus. et ipsi colligantur, non inflentur; ueniant, suscipientur. non in eis odimus quod dei est, non odimus et ipsos, quia dei sunt et quod habent dei est. dei sunt, quia homines sunt et omnis homo creatura dei est; dei est quod habent nomen patris et filii et spiritus sancti: baptismus trinitatis dei est, dei est euangelium quod habent, dei est fides quam habent. Et quid non habent, ait mihi aliquis, qui haec habent? tu dicis: habent baptismum Christi? dico. tu dicis: habent fidem Christi? dico. si ergo haec habent, quid non habent? quid est baptismus? sacramentum. audi apostolum: si sciero omnia sacramenta. multum est scire omnia dei sacramenta; quantacumque sciamus sacramenta, quis nouit dei omnia sacramenta? quid ait apostolus? si sciero omnia sacramenta, 9 Matth. 28, 19 13 I Cor. 1, 13 17 ibid. 28. 31 I Cor. 13, 2 1 anathematizarem fv 9 omnes orn. fv (itdvta -ca ed-vTj) 19 suscipiantur fv 21 dei est. et dei sunt v 28 baptismum f si habeam omnem prophetiam, adde adhuc: et omnem scientiam. (sed de fide dixeras). audi adhuc: si habeam omnem fidem. difficile est habere omnem fidem, quomodo difficile est noscere omnia sacramenta. et quid est quod dicit: (omnem) ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum? intendite, fratres, intendite, obsecro uos, apostoli uocem et uidete, quare cum tantis laboribus et periculis fratres nostros quaeramus. caritas eos quaerit de cordibus nostris. propter fratres meos et propinquos meos, dicit psalmus, loquebar pacem de te, ad sanctam Hierusalem loquens. uidete ergo, fratres mei, quid dixit apostolus: si habuero omnia sacramenta, omnem scientiam, prophetiam, fidem — qualem fidem? — ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. non dixit: illa omnia nihil sunt,\' sed: si caritatem non habeam, nihil sum. quis enim demens diceret: nihil sunt dei sacramenta? quis demens diceret: nihil est prophetia, nihil scientia, nihil fides? non illa nihil sunt, sed cum illa magna sint, ego magna habens si caritatem non habeam, nihil sum. magna illa sunt et magna habeo et nihil sum, si caritatem non habeo, per quam mihi prosunt quae magna sunt. si enim non habeo caritatem, illa inesse possunt, prodesse non possunt. Attende ergo, frater, attende, obsecro te. dicis mihi: quid me quaeris? respondeo: quia frater meus es. respondes mihi et dicis: si perii, quid me quaeris? et ego respondeo: si non perisses, non quaererem. quid me quaeris? dicis mihi: si perii, quid me quaeris? cum ego respondeam: quaero quia peristi. et quare quaero, quo fructu quaero? ut aliquando dicatur mihi: frater tuus mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est. respondes et dicis mihi: sed habeo sacramentum. habes, agnosco; propter hoc te quaero. 1. 2. 5. 12. 15 I Cor. 13, 2 9 Ps. 121, 8 30 Luc. 15, 32 4 nosse fv magnam causam addidisti, quare diligentius te quaeram. ouis es enim de grege domini mei, cum signo errasti; ideo quaero magis, quia ipsum signum habes. quare unam ecclesiam non possidemus? unum signum habemus; quare in uno ouili non sumus? ideo te quaero, ut hoc sacramentum sit tibi in salutis adiutorium, non in damnationis testimonium. nescis quia desertor de charactere damnatur, de quo militans honoratur? ideo te quaero, ut non pereas cum signo. salutis enim signum est, si habeas salutem, si habeas caritatem. hoc enim signum salutis extra tibi inesse potest, prodesse non potest. ueni, ut prosit tibi quod habebas, non ut accipias quod habebas, sed ut prodesse tibi incipiat quod habebas et accipias quod non habebas. habebas enim signum pacis, ipsam pacem non habebas. in domo illa, id est in te, discordia habitabat et in limine titulos pacis figebat. agnosco titulos, sed quaero habitantem. lego titulum pacis: baptismus in nomine patris et filii et spiritus sancti. titulus pacis est, lego; quis habitet, quaero. fratrem meum attendo, titulum pacis agnosco. ipsum et ego habeo, intrare uolo. quid est \'intrare uolo\'? fratrem me accipe, ut simul oremus patrem. \'non tecum oro\'. tituli pacis sunt, et mihi discordia contradicit? plane laborabo adiuuante domino eicere discordiam male possidentem et introducere pacem tamquam legitimum possessorem. cum ergo discordiam excludo, pacem introduco, titulos pacis quare depono? dico plane domino meo: \'o Christe, qui es pax nostra, qui fecisti utraque unum. fac nos unum, ut recte cantemus: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. introduc concordiam, pelle discordiam; introduc te ipsum in titulos tuos. tu mane, non alter possideat et de titulis tuis fallat. tu muta istum contradictorem, qui una hora in cruce mutasti latronem.\' 23 cum ergo cet.] cf. Cresc. II 10, 12 sub fin. 25 cf. Eph. 2, 14 26 Ps. 132, 1 30 cf. Luc. 23, 40-43 1 te diligentius fo 2 es] est v 11 habeas sic sexies deinceps 1 pr . ut om. r accipias quod non habeas rml 16 baptismum fv 17 habitat fv 27 iocundum i7 29 tuis titulis fv Et certe uideamus quid habes. \'habeo,\' inquis, \'sacramentum, habeo baptismum*. si dicam tibi \'proba\', ostendis mihi quid acceperis, dicis quid confessus fueris, dicis quid teneas. agnosco, non muto, non exsufflo; absit ut, cum quaero salutem desertoris, faciam iniuriam imperatori. ergo probasti mihi quod habeas sacramentum; exponendo sacramentum probasti mihi te habere fidem. proba mihi quod habeas caritatem: tene unitatem. nolo mihi dicas \'habeo caritatem\': proba. unum patrem habemus: simul oremus. quid tu dicis, quando oras, rogo te? \'pater noster qui es in caelis.\' deo gratias. secundum magisterium domini nostri addidisti: qui es in caelis. singulos enim patres habebamus in terris, unum inuenimus simul in caelis. pater noster qui es in caelis: ipsum inuocas patrem. pater noster unam coniugem habere uoluit. qui ergo adoramus unum patrem, quare non agnoscimus unam matrem? si natum te dicis de alia, et de sinu alieno ipsa te peperit. quod dixi, non omnes intellegere potuistis. nouimus per legitimas coniuges factum esse, ut etiam, qui non de legitimis coniugibus nascerentur, in eadem hereditate sociarentur. hoc uoluntas coniugis fecit. nam Ismahel exheredatus est. ipsum Sara pepererat, etsi de utero alieno. Sara pepererat utero alieno, uoto suo. ipsa enim dixit: uolo enim de ista mihi filios facias, et ideo fecit Abraham. uxor enim non habet potestatem corporis sui, sed uir; similiter uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. nam filius esset, si non superbisset; superbus est exheredatus Ismahel. erexit enim ancilla ceruicem, ut diceretur: eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. nam uis nosse quid ualeat pax, quid ualeat concordia, quid ualeat humilitas, et quid impediat superbia? Ismahelem 9. 11. 13 Matth. 6, 9 16 de sinu alieno] cf. De bapt. I 15, 23 22 Gen. 16, 2 23 I Cor. 7, 4 27 Gen. 21, 10 1 inquis scripsi inquit Ffv 4 exufflo / 6 exponendo] ego non do coni. v 10 coelis lfv 14 uoluit habere fv 20 hismahel rf 26 Hismihel / 27 diceret fo 28 ysaac JP 30 Hismahelem / exheredauit, filios autem ancillarum de Iacob, quia et illi ut nascerentur coniugia iusta uoluerunt, filios ergo ancillarum de Iacob nouimus in unam hereditatem aduocatos. simul numerati sunt omnes patriarchae duodecim; nullum ab altero uteri diuersitas separauit, quia omnes caritas sociauit. quid interest ergo ubi baptismum acceperis? baptismus meus est, dicit tibi Sara, baptismus meus est, dicit tibi Rachel. noli superbire, ueni ad hereditatem, maxime quia ipsa hereditas non est illa terra quae data est filiis Iacob. filiis Israel data est terra; quanto a pluribus possidebatur, tanto plus angustabatur. hereditas nostra pax uocatur; testamentum lego: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. simul teneamus quod diuidi non potest. non eam angustat numerosus possessor, quanticumque uenerint, sicut promissum est: sic erit semen tuum tamquam stellae caeli et sicut arena quae est ad labium maris. in semine tuo benedicentur omnes gentes. et uidi, inquit in Apocalypsi, multos in stolis albis et habentes palmas, quos numerare nemo potest, uenientes ex omnibus gentibus. ueniant, pacem teneant. angusta non fit nostra possessio; angustias non facit nisi sola dissensio. ecce, fratres mei, ut angustias adhuc patiamur, dissensio facit fratris nostri: consentiat in pace, et facta est latitudo.