<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077c.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Alacritatem caritatis uestrae quanto gaudio suscipiamus <lb/>
            agnoscitis. exultamus enim in domino deo nostro de quo apostolus <lb/>
            ait: ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque <lb/>
            unum. agimus ergo eidem domino et saluatori nostro Iesu <lb/>
            Christo gratias, qui praestitit nobis, ut, antequam habeamus <lb n="5"/>
            fratris nostri Emeriti uoluntatem, iam cognouerimus quantum <lb/>
            diligit unitatem. quae tamen principia deus uoluerit ut de ore <lb/>
            ipsius audiremus accipite. mox ut ingressus est istam ecclesiam, <lb/>
            illo loco stans ubi primum coepimus cum eo colloquium, <lb/>
            inspirante domino, qui et cor instruit et linguam regit, ait <lb n="10"/>
            nobis: non possum nolle quod uultis, sed possum <lb/>
            uelle quod uolo. uidete quid promiserit qui se dixit non <lb/>
            posse nolle quod uolumus. si enim non potest nolle quod <lb/>
            uolumus, scit quid uelimus; hoc enim uolumus quod et uos <lb/>
            uultis, hoc omnes uolumus quod uult deus. quid autem <lb n="15"/>
            uelit dominus occultum non est. legitur enim testamentum <lb/>
            eius qui nos sibi fecit coheredes; in eo recitatur: pacem <lb/>
            meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. siue <lb/>
            ergo cito siue sero, non potest nolle quod uolumus. moras <lb/>
            autem aliquas nobis facit secunda sententia: possum uelle <lb n="20"/>
            quod uolo. sic enim dixit: non possum nolle quod uultis, <lb/>
            sed possum uelle quod uolo. potest uelle quod uult, <lb/>
            sed non potest nolle quod uolumus. illud enim quod se dicit <lb/>
            posse uidemus. nam uult modo quod uult, ipsum autem quod <lb/>
            modo uult non uult deus. quid enim modo uult? esse in dissensione <lb n="25"/>
            a catholica ecclesia, esse adhuc in communione partis

<note type="footnote"> 3 Eph. 2, 14 17 cf. Rom. 8, 17 Ioh. 14, 27 <lb/>
            Incipit sermo Super eadem gesta r Super gestis cum Emerito, <lb/>
            Sermo <hi rend="italic">f</hi> 1 uestrae charitatis <hi rend="italic">fv</hi> 5 qui] hic <hi rend="italic">fv</hi> 6 cognouimus <hi rend="italic">r</hi> <lb/>
            15 deus] dominus <hi rend="italic">fv</hi> 25 <hi rend="italic">pr</hi>. modo] non <hi rend="italic">f, om. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="168"/>
            Donati, esse adhuc in schismate, esse adhuc inter illos qui <lb/>
            dicunt: ego sum Pauli, ego uero Apollo, ego uero <lb/>
            Cephae. sed hoc non uult deus, dum increpat apostolus: <lb/>
            diuisus est Christus? potest ergo uelle quod uult, sed <lb/>
            ad tempus, sed ad horam uerecundiae, non ad rationem sapientiae<lb n="5"/>
            potest uelle quod uult. nam modo hoc est quod uult <lb/>
            et potest uelle quod uult. sed quia non potest nolle quod <lb/>
            uolumus, nolit ocius quod uult et faciat quod uolumus. non <lb/>
            uos ergo permoueat, fratres, aliqua morula, dum quod uult <lb/>
            uult, sed orate ut faciat quod promisit, ut non possit nolle<lb n="10"/>
            quod uolumus. — et ab omnibus acclamatum est: aut hic <lb/>
            aut nusquam. — qui corda uestra declarastis uocibus, adiuuate <lb/>
            nos et orationibus. potens est dominus, qui praecipit <lb/>
            unitatem, mutare in melius uoluntatem. quod autem acclamauit <lb/>
            caritas uestra: aut hic aut nusquam, uocem in illum<lb n="15"/>
            uestrae caritatis agnouimus et amamus. hoc etiam nos non <lb/>
            nunc primum, sed semper cogitamus, semper optamus. idem <lb/>
            est et animus, quod praecipue necessarium est, fratris et <lb/>
            coepiscopi nostri, episcopi uestri Deuterii. olim nobis notus <lb/>
            est animus eius. nobiscum preces de hac re domino fudit cum<lb n="20"/>
            concilio, ubi hoc illis qui foris sunt promisimus et obtulimus. <lb/>
            iam de hac re subscriptiones nostrae retinentur. numquam <lb/>
            enim nos ita honorem nostrum fouemus, ut unitati inuideamus. <lb/>
            minores simus honore, cum simus maiores dilectione. nouimus <lb/>
            quemadmodum inuitanda sit infirmitas, ut perficiatur<lb n="25"/>
            unitas. 
</p></div></div></body></text></TEI>