Alacritatem caritatis uestrae quanto gaudio suscipiamus agnoscitis. exultamus enim in domino deo nostro de quo apostolus ait: ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum. agimus ergo eidem domino et saluatori nostro Iesu Christo gratias, qui praestitit nobis, ut, antequam habeamus fratris nostri Emeriti uoluntatem, iam cognouerimus quantum diligit unitatem. quae tamen principia deus uoluerit ut de ore ipsius audiremus accipite. mox ut ingressus est istam ecclesiam, illo loco stans ubi primum coepimus cum eo colloquium, inspirante domino, qui et cor instruit et linguam regit, ait nobis: non possum nolle quod uultis, sed possum uelle quod uolo. uidete quid promiserit qui se dixit non posse nolle quod uolumus. si enim non potest nolle quod uolumus, scit quid uelimus; hoc enim uolumus quod et uos uultis, hoc omnes uolumus quod uult deus. quid autem uelit dominus occultum non est. legitur enim testamentum eius qui nos sibi fecit coheredes; in eo recitatur: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. siue ergo cito siue sero, non potest nolle quod uolumus. moras autem aliquas nobis facit secunda sententia: possum uelle quod uolo. sic enim dixit: non possum nolle quod uultis, sed possum uelle quod uolo. potest uelle quod uult, sed non potest nolle quod uolumus. illud enim quod se dicit posse uidemus. nam uult modo quod uult, ipsum autem quod modo uult non uult deus. quid enim modo uult? esse in dissensione a catholica ecclesia, esse adhuc in communione partis 3 Eph. 2, 14 17 cf. Rom. 8, 17 Ioh. 14, 27 Incipit sermo Super eadem gesta r Super gestis cum Emerito, Sermo f 1 uestrae charitatis fv 5 qui] hic fv 6 cognouimus r 15 deus] dominus fv 25 pr . modo] non f, om. v Donati, esse adhuc in schismate, esse adhuc inter illos qui dicunt: ego sum Pauli, ego uero Apollo, ego uero Cephae. sed hoc non uult deus, dum increpat apostolus: diuisus est Christus? potest ergo uelle quod uult, sed ad tempus, sed ad horam uerecundiae, non ad rationem sapientiae potest uelle quod uult. nam modo hoc est quod uult et potest uelle quod uult. sed quia non potest nolle quod uolumus, nolit ocius quod uult et faciat quod uolumus. non uos ergo permoueat, fratres, aliqua morula, dum quod uult uult, sed orate ut faciat quod promisit, ut non possit nolle quod uolumus. — et ab omnibus acclamatum est: aut hic aut nusquam. — qui corda uestra declarastis uocibus, adiuuate nos et orationibus. potens est dominus, qui praecipit unitatem, mutare in melius uoluntatem. quod autem acclamauit caritas uestra: aut hic aut nusquam, uocem in illum uestrae caritatis agnouimus et amamus. hoc etiam nos non nunc primum, sed semper cogitamus, semper optamus. idem est et animus, quod praecipue necessarium est, fratris et coepiscopi nostri, episcopi uestri Deuterii. olim nobis notus est animus eius. nobiscum preces de hac re domino fudit cum concilio, ubi hoc illis qui foris sunt promisimus et obtulimus. iam de hac re subscriptiones nostrae retinentur. numquam enim nos ita honorem nostrum fouemus, ut unitati inuideamus. minores simus honore, cum simus maiores dilectione. nouimus quemadmodum inuitanda sit infirmitas, ut perficiatur unitas.