<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077c.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Alacritatem caritatis uestrae quanto gaudio suscipiamus <lb/>
            agnoscitis. exultamus enim in domino deo nostro de quo apostolus <lb/>
            ait: ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque <lb/>
            unum. agimus ergo eidem domino et saluatori nostro Iesu <lb/>
            Christo gratias, qui praestitit nobis, ut, antequam habeamus <lb n="5"/>
            fratris nostri Emeriti uoluntatem, iam cognouerimus quantum <lb/>
            diligit unitatem. quae tamen principia deus uoluerit ut de ore <lb/>
            ipsius audiremus accipite. mox ut ingressus est istam ecclesiam, <lb/>
            illo loco stans ubi primum coepimus cum eo colloquium, <lb/>
            inspirante domino, qui et cor instruit et linguam regit, ait <lb n="10"/>
            nobis: non possum nolle quod uultis, sed possum <lb/>
            uelle quod uolo. uidete quid promiserit qui se dixit non <lb/>
            posse nolle quod uolumus. si enim non potest nolle quod <lb/>
            uolumus, scit quid uelimus; hoc enim uolumus quod et uos <lb/>
            uultis, hoc omnes uolumus quod uult deus. quid autem <lb n="15"/>
            uelit dominus occultum non est. legitur enim testamentum <lb/>
            eius qui nos sibi fecit coheredes; in eo recitatur: pacem <lb/>
            meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. siue <lb/>
            ergo cito siue sero, non potest nolle quod uolumus. moras <lb/>
            autem aliquas nobis facit secunda sententia: possum uelle <lb n="20"/>
            quod uolo. sic enim dixit: non possum nolle quod uultis, <lb/>
            sed possum uelle quod uolo. potest uelle quod uult, <lb/>
            sed non potest nolle quod uolumus. illud enim quod se dicit <lb/>
            posse uidemus. nam uult modo quod uult, ipsum autem quod <lb/>
            modo uult non uult deus. quid enim modo uult? esse in dissensione <lb n="25"/>
            a catholica ecclesia, esse adhuc in communione partis

<note type="footnote"> 3 Eph. 2, 14 17 cf. Rom. 8, 17 Ioh. 14, 27 <lb/>
            Incipit sermo Super eadem gesta r Super gestis cum Emerito, <lb/>
            Sermo <hi rend="italic">f</hi> 1 uestrae charitatis <hi rend="italic">fv</hi> 5 qui] hic <hi rend="italic">fv</hi> 6 cognouimus <hi rend="italic">r</hi> <lb/>
            15 deus] dominus <hi rend="italic">fv</hi> 25 <hi rend="italic">pr</hi>. modo] non <hi rend="italic">f, om. v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="168"/>
            Donati, esse adhuc in schismate, esse adhuc inter illos qui <lb/>
            dicunt: ego sum Pauli, ego uero Apollo, ego uero <lb/>
            Cephae. sed hoc non uult deus, dum increpat apostolus: <lb/>
            diuisus est Christus? potest ergo uelle quod uult, sed <lb/>
            ad tempus, sed ad horam uerecundiae, non ad rationem sapientiae<lb n="5"/>
            potest uelle quod uult. nam modo hoc est quod uult <lb/>
            et potest uelle quod uult. sed quia non potest nolle quod <lb/>
            uolumus, nolit ocius quod uult et faciat quod uolumus. non <lb/>
            uos ergo permoueat, fratres, aliqua morula, dum quod uult <lb/>
            uult, sed orate ut faciat quod promisit, ut non possit nolle<lb n="10"/>
            quod uolumus. — et ab omnibus acclamatum est: aut hic <lb/>
            aut nusquam. — qui corda uestra declarastis uocibus, adiuuate <lb/>
            nos et orationibus. potens est dominus, qui praecipit <lb/>
            unitatem, mutare in melius uoluntatem. quod autem acclamauit <lb/>
            caritas uestra: aut hic aut nusquam, uocem in illum<lb n="15"/>
            uestrae caritatis agnouimus et amamus. hoc etiam nos non <lb/>
            nunc primum, sed semper cogitamus, semper optamus. idem <lb/>
            est et animus, quod praecipue necessarium est, fratris et <lb/>
            coepiscopi nostri, episcopi uestri Deuterii. olim nobis notus <lb/>
            est animus eius. nobiscum preces de hac re domino fudit cum<lb n="20"/>
            concilio, ubi hoc illis qui foris sunt promisimus et obtulimus. <lb/>
            iam de hac re subscriptiones nostrae retinentur. numquam <lb/>
            enim nos ita honorem nostrum fouemus, ut unitati inuideamus. <lb/>
            minores simus honore, cum simus maiores dilectione. nouimus <lb/>
            quemadmodum inuitanda sit infirmitas, ut perficiatur<lb n="25"/>
            unitas. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Nec ideo dicimus haec, fratres, quasi illi, qui sub schismate <lb/>
            remanserint, aliquam spem habeant ad dominum. multi <lb/>
            enim disputant parum intellegentes quid loquantur et dicunt:

<note type="footnote"> 2 I Cor. 1, 12 4 1 Cor. 1, 13 21 cf. Breuic. I 5. Em. 5 sqq. <lb/>
            (ep. 128) </note>

<note type="footnote"> 1 scismate <hi rend="italic">r (passim)</hi> 3 cephae <hi rend="italic">r</hi> 5 uerecundiae] sed ad uerecundiae <lb/>
            <hi rend="italic">fv</hi> 8 ocius <hi rend="italic">scripsi, cf. Petil. II14, 33:</hi> quid ocius dici potest? <lb/>
            deus <hi rend="italic">Ifv,</hi> demum <hi rend="italic">coni. v</hi> 11 clamatum JT 19 nobis I7 21 consilio <hi rend="italic">f</hi> <lb/>
            24 minores simus <hi rend="italic">coni. v, cf. Em</hi>. 7 m. sumus <hi rend="italic">Ifv</hi>- </note> <lb/>
             
<pb n="169"/>
            *si schismatici sunt, si haeretici sunt, quare sic illos suscipiunt?\' <lb/>
            audite, fratres mei. si (sic) eos susciperemus, iam istum susciperemus <lb/>
            fratrem nostrum Emeritum, siue bonum siue malum, <lb/>
            tamen fratrem. quod ideo dico, quia et ipse nouit per prophetam <lb/>
            nobis dictum esse quod illis etiam in collatione diximus: <lb n="5"/>
            dicite \'fratres nostri estis\' his qui uos oderunt. <lb/>
            oderunt nos, credimus finiendum esse quod odiunt: tamen <lb/>
            quamdiu odit \'frater audit. donec finiatur odium, erit nomen <lb/>
            in testimonium. non ergo sic illos suscipimus ut sunt — absit <lb/>
            a nobis; nam haeretici sunt —, suscipimus autem catholicos: <lb n="10"/>
            mutantur, suscipiuntur. sed propter malum quod habent non <lb/>
            in eis possumus persequi bona quae agnoscimus. malum enim <lb/>
            dissensionis, schismatis, haeresis malum suum habent, bona <lb/>
            uero quae in illis agnoscimus non sunt sua. domini nostri <lb/>
            habent bona, ecclesiae habent bona. baptismus non est ipsorum, <lb n="15"/>
            sed Christi. inuocatio nominis dei super caput ipsorum, quando <lb/>
            ordinantur episcopi, inuocatio illa dei est, non Donati. non <lb/>
            eum suscipio episcopum, si, quando est ordinatus, super <lb/>
            caput eius Donatus est inuocatus. in errante et deserente <lb/>
            milite crimen est desertoris, character autem non est desertoris, <lb n="20"/>
            sed imperatoris. sed frater noster non deseruit, ubi adhuc <lb/>
            numquam fuit, siquidem in illo desertoris error est natus, <lb/>
            quando est a desertore signatus. qui primo schisma fecit, qui <lb/>
            se ab ecclesia catholica separauit, cum his quos secum traxit <lb/>
            desertor fuit. ceteri a desertoribus signati sunt, non tamen <lb n="25"/>
            signo desertoris, sed signo imperatoris; non enim desertor <lb/>
            characterem suum fixit. quid est quod dico: desertor characterem <lb/>
            suum non fixit? Donatus non baptizauit in nomine <lb/>
            Donati. nam si Donatus, quando schisma fecit, in nomine <lb/>
            Donati baptizaret, desertoris characterem infigeret. ego quando <lb n="30"/>
            uocarem ad unitatem, si inuenirem desertoris characterem, <lb/>
            exterminarem delerem abolerem abicerem non approbarem

<note type="footnote"> 6 Esai. 66, 5; cf. Post gesta 35, 58 et mandatum catholicorum 3 sub <lb/>
            fin. apud Mansi, Conciliorum collectio tom. IV, pag. 74 </note>

<note type="footnote"> 2 sic <hi rend="italic">addidi</hi> 7 tamen et <hi rend="italic">fv</hi> 20 caracter <hi rend="italic">r (passim)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="170"/>
            respuerem anathemarem damnarem. nunc uero ipse desertor characterem <lb/>
            fixit imperatoris sui. deus et dominus noster Iesus <lb/>
            Christus quaerit desertorem, delet erroris crimen, sed non <lb/>
            exterminat suum characterem. ego quando uenio ad fratrem <lb/>
            meum et colligo errantem fratrem meum, attendo fidem in<lb n="5"/>
            nomine patris et filii et spiritus sancti. iste est character <lb/>
            imperatoris mei. de isto charactere militibus suis uel potius <lb/>
            comitibus suis, ut hunc inprimerent eis, quos congregabant <lb/>
            castris eius, praecepit dicens: ite, baptizate omnes gentes <lb/>
            in nomine patris et filii et spiritus sancti. <lb n="10"/>
            istum characterem a domino dictum omnibus credentibus <lb/>
            inprimendum quia nouerat Paulus, expauescit ad eos qui <lb/>
            uolebant esse Pauli et dicit eis: \'numquid Paulus pro <lb/>
            uobis crucifixus est? quid uultis esse mei et non <lb/>
            magis domini mei? quid uultis esse mei et non potius<lb n="15"/>
            cuius ego sum? agnoscite, aduertite characterem uestrum: <lb/>
            numquid in nomine Pauli baptizati estis?\' sic ergo <lb/>
            eos colligimus, ut non sibi blandiantur illi quos non colligimus. <lb/>
            et ipsi colligantur, non inflentur; ueniant, suscipientur. non <lb/>
            in eis odimus quod dei est, non odimus et ipsos, quia dei<lb n="20"/>
            sunt et quod habent dei est. dei sunt, quia homines sunt et <lb/>
            omnis homo creatura dei est; dei est quod habent nomen patris <lb/>
            et filii et spiritus sancti: baptismus trinitatis dei est, dei est <lb/>
            euangelium quod habent, dei est fides quam habent. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Et quid non habent, ait mihi aliquis, qui haec habent? <lb n="25"/>
            tu dicis: habent baptismum Christi? dico. tu dicis: habent <lb/>
            fidem Christi? dico. si ergo haec habent, quid non habent? <lb/>
            quid est baptismus? sacramentum. audi apostolum: si sciero <lb/>
            omnia sacramenta. multum est scire omnia dei sacramenta; <lb/>
            quantacumque sciamus sacramenta, quis nouit dei omnia sacramenta? <lb n="30"/>
            quid ait apostolus? si sciero omnia sacramenta,

<note type="footnote">9 Matth. 28, 19 13 I Cor. 1, 13 17 ibid. 28. 31 I Cor. 13, 2 </note>

<note type="footnote"> 1 anathematizarem <hi rend="italic">fv</hi> 9 omnes <hi rend="italic">orn. fv</hi> (itdvta -ca ed-vTj) 19 suscipiantur <lb/>
            <hi rend="italic">fv</hi> 21 dei est. et dei sunt <hi rend="italic">v</hi> 28 baptismum <hi rend="italic">f</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="171"/>
            si habeam omnem prophetiam, adde adhuc: et omnem <lb/>
            scientiam. (sed de fide dixeras). audi adhuc: si habeam <lb/>
            omnem fidem. difficile est habere omnem fidem, quomodo <lb/>
            difficile est noscere omnia sacramenta. et quid est quod dicit: <lb/>
            (omnem) ita ut montes transferam, caritatem autem <lb n="5"/>
            non habeam, nihil sum? intendite, fratres, intendite, <lb/>
            obsecro uos, apostoli uocem et uidete, quare cum tantis laboribus <lb/>
            et periculis fratres nostros quaeramus. caritas eos quaerit <lb/>
            de cordibus nostris. propter fratres meos et propinquos <lb/>
            meos, dicit psalmus, loquebar pacem de te, ad sanctam <lb n="10"/>
            Hierusalem loquens. uidete ergo, fratres mei, quid dixit apostolus: <lb/>
            si habuero omnia sacramenta, omnem scientiam, <lb/>
            prophetiam, fidem — qualem fidem? — ita ut <lb/>
            montes transferam, caritatem autem non habeam, <lb/>
            nihil sum. non dixit: illa omnia nihil sunt,\' sed: si caritatem <lb n="15"/>
            non habeam, nihil sum. quis enim demens diceret: <lb/>
            nihil sunt dei sacramenta? quis demens diceret: nihil est prophetia, <lb/>
            nihil scientia, nihil fides? non illa nihil sunt, sed cum <lb/>
            illa magna sint, ego magna habens si caritatem non habeam, <lb/>
            nihil sum. magna illa sunt et magna habeo et nihil sum, si <lb n="20"/>
            caritatem non habeo, per quam mihi prosunt quae magna sunt. <lb/>
            si enim non habeo caritatem, illa inesse possunt, prodesse non <lb/>
            possunt. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Attende ergo, frater, attende, obsecro te. dicis mihi: <lb/>
            quid me quaeris? respondeo: quia frater meus es. respondes <lb n="25"/>
            mihi et dicis: si perii, quid me quaeris? et ego respondeo: <lb/>
            si non perisses, non quaererem. quid me quaeris? dicis mihi: <lb/>
            si perii, quid me quaeris? cum ego respondeam: quaero quia <lb/>
            peristi. et quare quaero, quo fructu quaero? ut aliquando <lb/>
            dicatur mihi: frater tuus mortuus erat et reuixit, <lb n="30"/>
            perierat et inuentus est. respondes et dicis mihi: sed <lb/>
            habeo sacramentum. habes, agnosco; propter hoc te quaero.

<note type="footnote"> 1. 2. 5. 12. 15 I Cor. 13, 2 9 Ps. 121, 8 30 Luc. 15, 32 <lb/>
            <hi rend="italic">4 nosse fv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="172"/>
            magnam causam addidisti, quare diligentius te quaeram. ouis <lb/>
            es enim de grege domini mei, cum signo errasti; ideo quaero <lb/>
            magis, quia ipsum signum habes. quare unam ecclesiam non <lb/>
            possidemus? unum signum habemus; quare in uno ouili non <lb/>
            sumus? ideo te quaero, ut hoc sacramentum sit tibi in salutis<lb n="5"/>
            adiutorium, non in damnationis testimonium. nescis quia desertor <lb/>
            de charactere damnatur, de quo militans honoratur? ideo <lb/>
            te quaero, ut non pereas cum signo. salutis enim signum est, <lb/>
            si habeas salutem, si habeas caritatem. hoc enim signum salutis <lb/>
            extra tibi inesse potest, prodesse non potest. ueni, ut prosit<lb n="10"/>
            tibi quod habebas, non ut accipias quod habebas, sed ut prodesse <lb/>
            tibi incipiat quod habebas et accipias quod non habebas. <lb/>
            habebas enim signum pacis, ipsam pacem non habebas. in <lb/>
            domo illa, id est in te, discordia habitabat et in limine titulos <lb/>
            pacis figebat. agnosco titulos, sed quaero habitantem. lego<lb n="15"/>
            titulum pacis: baptismus in nomine patris et filii et spiritus <lb/>
            sancti. titulus pacis est, lego; quis habitet, quaero. fratrem <lb/>
            meum attendo, titulum pacis agnosco. ipsum et ego habeo, <lb/>
            intrare uolo. quid est \'intrare uolo\'? fratrem me accipe, ut <lb/>
            simul oremus patrem. \'non tecum oro\'. tituli pacis sunt, et<lb n="20"/>
            mihi discordia contradicit? plane laborabo adiuuante domino <lb/>
            eicere discordiam male possidentem et introducere pacem tamquam <lb/>
            legitimum possessorem. cum ergo discordiam excludo, <lb/>
            pacem introduco, titulos pacis quare depono? dico plane domino <lb/>
            meo: \'o Christe, qui es pax nostra, qui fecisti utraque unum. <lb n="25"/>
            fac nos unum, ut recte cantemus: ecce quam bonum et <lb/>
            quam iucundum habitare fratres in unum. introduc <lb/>
            concordiam, pelle discordiam; introduc te ipsum in titulos tuos. <lb/>
            tu mane, non alter possideat et de titulis tuis fallat. tu muta <lb/>
            istum contradictorem, qui una hora in cruce mutasti latronem.\'

<note type="footnote"> 23 <hi rend="italic">cum ergo</hi> cet.] cf. Cresc. II 10, 12 sub fin. 25 cf. Eph. 2, 14 <lb/>
            26 Ps. 132, 1 30 cf. Luc. 23, 40-43 </note>

<note type="footnote"> 1 te <hi rend="italic">diligentius fo</hi> 2 es] est <hi rend="italic">v</hi> 11 habeas <hi rend="italic">sic sexies deinceps 1 <lb/>
            pr</hi>. ut <hi rend="italic">om. r</hi> accipias quod non habeas <hi rend="italic">rml</hi> 16 baptismum <hi rend="italic">fv</hi> <lb/>
            17 habitat <hi rend="italic">fv</hi> 27 iocundum i7 29 tuis titulis <hi rend="italic">fv</hi> </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="173"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Et certe uideamus quid habes. \'habeo,\' inquis, \'sacramentum, <lb/>
            habeo baptismum*. si dicam tibi \'proba\', ostendis mihi quid <lb/>
            acceperis, dicis quid confessus fueris, dicis quid teneas. agnosco, <lb/>
            non muto, non exsufflo; absit ut, cum quaero salutem <lb/>
            desertoris, faciam iniuriam imperatori. ergo probasti mihi quod <lb n="5"/>
            habeas sacramentum; exponendo sacramentum probasti mihi te <lb/>
            habere fidem. proba mihi quod habeas caritatem: tene unitatem. <lb/>
            nolo mihi dicas \'habeo caritatem\': proba. unum patrem habemus: <lb/>
            simul oremus. quid tu dicis, quando oras, rogo te? \'pater <lb/>
            noster qui es in caelis.\' deo gratias. secundum magisterium <lb n="10"/>
            domini nostri addidisti: qui es in caelis. singulos enim <lb/>
            patres habebamus in terris, unum inuenimus simul in caelis. <lb/>
            pater noster qui es in caelis: ipsum inuocas patrem. <lb/>
            pater noster unam coniugem habere uoluit. qui ergo adoramus <lb/>
            unum patrem, quare non agnoscimus unam matrem? si natum <lb n="15"/>
            te dicis de alia, et de sinu alieno ipsa te peperit. quod dixi, <lb/>
            non omnes intellegere potuistis. nouimus per legitimas coniuges <lb/>
            factum esse, ut etiam, qui non de legitimis coniugibus <lb/>
            nascerentur, in eadem hereditate sociarentur. hoc uoluntas coniugis <lb/>
            fecit. nam Ismahel exheredatus est. ipsum Sara pepererat, <lb n="20"/>
            etsi de utero alieno. Sara pepererat utero alieno, uoto suo. ipsa <lb/>
            enim dixit: uolo enim de ista mihi filios facias, et ideo <lb/>
            fecit Abraham. uxor enim non habet potestatem corporis <lb/>
            sui, sed uir; similiter uir non habet potestatem <lb/>
            corporis sui, sed mulier. nam filius esset, si non <lb n="25"/>
            superbisset; superbus est exheredatus Ismahel. erexit enim ancilla <lb/>
            ceruicem, ut diceretur: eice ancillam et filium eius; non <lb/>
            enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. <lb/>
            nam uis nosse quid ualeat pax, quid ualeat concordia, quid <lb/>
            ualeat humilitas, et quid impediat superbia? Ismahelem

<note type="footnote"> 9. 11. 13 Matth. 6, 9 16 <hi rend="italic">de sinu alieno]</hi> cf. De bapt. I 15, 23 <lb/>
            22 Gen. 16, 2 23 I Cor. 7, 4 27 Gen. 21, 10 </note>

<note type="footnote"> 1 inquis <hi rend="italic">scripsi</hi> inquit <hi rend="italic">Ffv</hi> 4 exufflo <hi rend="italic">/</hi> 6 exponendo] ego non do <lb/>
            <hi rend="italic">coni. v</hi> 10 coelis <hi rend="italic">lfv</hi> 14 uoluit habere <hi rend="italic">fv</hi> 20 hismahel <hi rend="italic">rf</hi> <lb/>
            26 <hi rend="italic">Hismihel /</hi> 27 diceret <hi rend="italic">fo</hi> 28 ysaac JP 30 Hismahelem <hi rend="italic">/</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="174"/>
            exheredauit, filios autem ancillarum de Iacob, quia et illi ut nascerentur <lb/>
            coniugia iusta uoluerunt, filios ergo ancillarum de Iacob <lb/>
            nouimus in unam hereditatem aduocatos. simul numerati sunt <lb/>
            omnes patriarchae duodecim; nullum ab altero uteri diuersitas <lb/>
            separauit, quia omnes caritas sociauit. quid interest ergo ubi<lb n="5"/>
            baptismum acceperis? baptismus meus est, dicit tibi Sara, <lb/>
            baptismus meus est, dicit tibi Rachel. noli superbire, ueni ad <lb/>
            hereditatem, maxime quia ipsa hereditas non est illa terra quae <lb/>
            data est filiis Iacob. filiis Israel data est terra; quanto a pluribus <lb/>
            possidebatur, tanto plus angustabatur. hereditas nostra<lb n="10"/>
            pax uocatur; testamentum lego: pacem meam do uobis, <lb/>
            pacem meam relinquo uobis. simul teneamus quod diuidi <lb/>
            non potest. non eam angustat numerosus possessor, quanticumque <lb/>
            uenerint, sicut promissum est: sic erit semen <lb/>
            tuum tamquam stellae caeli et sicut arena quae<lb n="15"/>
            est ad labium maris. in semine tuo benedicentur <lb/>
            omnes gentes. et uidi, inquit in Apocalypsi, multos in <lb/>
            stolis albis et habentes palmas, quos numerare <lb/>
            nemo potest, uenientes ex omnibus gentibus. ueniant, <lb/>
            pacem teneant. angusta non fit nostra possessio; angustias<lb n="20"/>
            non facit nisi sola dissensio. ecce, fratres mei, ut angustias <lb/>
            adhuc patiamur, dissensio facit fratris nostri: consentiat in <lb/>
            pace, et facta est latitudo. 
</p></div></div></body></text></TEI>