Cum scripturas sanctas quae appellantur canonicae legendo et cum aliis codicibus secundum Septuaginta interpretationes conferendo percurreremus, placuit eas quaestiones, quae in mentem uenirent, siue breuiter commemorando uel etiam pertractando tantummodo proponerentur siue etiam qualitercumque tamquam a festinantibus soluerentur, stilo alligare. ne de memoria fugerent: non ut eas satis explicaremus, sed ut, cum opus esset, possemus inspicere, siue ut admoneremur quid adhuc esset requirendum, siue ut ex eo quod iam uidebatur inuentum, ut poteramus, essemus et ad cogitandum instructi et ad respondendum parati. si quis igitur haec legere propter incultum in nostra festinatione sermonem non fastidierit, quas quaestiones propositas inuenerit nec solutas, non ideo sibi nihil conlatum putet; nonnulla enim pars inuentionis est nosse quid quaeras. quarum autem solutio placuerit, non ibi uile contemnat eloquium, sed de aliqua participatione doctrinae potius gratuletur; non enim disputatio ueritate sed ueritas disputatione requiritur. exceptis ergo his quae a prin- cipio, ubi deus caelum et terram fecisse narratur, usque ad 2 Expliciunt capitula incipiunt quaestiones libri geneseos fol. 7h P Incipit liber quaestionum sci aug epi in genesim pag. 14 S Expliciunt capitula aur augs epi. Incipiunt questiones in libro geneseos fol. 6 V Expliciunt capitula. Incip liber I de questionibus libri geneseos fol . 3(; T Incipiunt questiones libri genesis fol. 38 U 5 interpretationern PSy VUTbd 7 mente PSUT 10 satis om. C 15 fastidiuerit N 16 quasi si quas d solatas N 18 autem om. P solutio autem VT 20 ueritatis N 21 iis d 1* dimissionem duorum primorum hominum de paradiso tractari multipliciter possunt, de quibus alias, quantum potuimus, disseruimus, haec sunt quae legentibus nobis occurrentia uoluimus litteris adtinere.