<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="95" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est quod dicit Iacob socero suo: et decepisti <lb/>
            mercedem meam decem agna bus? hoc enim quando et <lb/>
            quomodo factum sit, scriptura non narrat; sed utique factum <lb n="5"/>
            est quod iste commemorat. nam dixit hoc et uxoribus suis, <lb/>
            . quando eas uocauit in campum. conquerens enim de patre <lb/>
            illarum ait inter cetera: et mutauit mercedem meam <lb/>
            decem agnorum. intellegitur ergo per singula tempora <lb/>
            partus ouium, cum uideret Laban tales fetus esse natos, quales <lb n="10"/>
            placuerat ut ad Iacob pertinerent, pactum fraude mutasse et <lb/>
            dixisse, ut futuro fetu alios pecudum colores haberet in mercede <lb/>
            Iacob. tunc autem ille uirgas uarias non subponebat et <lb/>
            non nascebantur uarii, sed unius coloris, quae Iacob ex nouo <lb/>
            pacto auferebat. quod cum uidisset Laban, rursus pactum <lb n="15"/>
            fraude mutabat, ut ad Iacob uaria pertinerent; tunc illarum <lb/>
            subpositione uirgarum uaria nascebantur. ergo quod ait Iacob <lb/>
            uxoribus suis: mutauit mercedem meam decem agnorum, <lb/>
            et postea ipsi Laban: decepisti mercedem meam <lb/>
            decem agnabus, non ita dixit, quasi prouenerit socero eius <lb n="20"/>
            ipsa fraus; ut enim non ei proueniret, deum sibi dixit aduersus <lb/>
            illum adfuisse; decem uero agnos uel decem agnas <lb/>
            pro decem temporibus posuit, quibus oues quas pascebat per <lb/>
            sexennium pepererunt. bis quippe pariebant in anno. contigerat <lb/>
            autem, ut primo anno, quo inter se pacti sunt et ad eas <lb n="25"/>
            pascendas placito huius mercedis accessit, semel parerent in <lb/>
            fine anni, quia cum accessit, iam semel pepererant, rursusque <lb/>
            sexto anno, id est ultimo, cum semel peperissent, exorta necessitate <lb/>
            profectionis prius recederet quam iterum parerent. <lb/>
             ac per hoc cum primus annus atque ultimus duos ouium

<note type="footnote"> 3 Gen. 31, 41 8 Gen. 31, 7 10 cf. Gen. 30, 37—42 </note>

<note type="footnote"> 1 prius <hi rend="italic">PS* Fb</hi> 4 quomodo et quando <hi rend="italic">b</hi> 6 iste <hi rend="italic">om. S</hi> 8 mutabit <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 10 patus <hi rend="italic">N</hi> laban uideret <hi rend="italic">PVTb</hi> 12 utj <hi rend="italic">et N</hi> 17 subpositione <lb/>
            uirgaram <hi rend="italic">om. N</hi> 19 ipse <hi rend="italic">pt V</hi> 22 fuisse <hi rend="italic">b</hi> 25 quod <hi rend="italic">PV</hi> <lb/>
            27 rursumque <hi rend="italic">d</hi> 29 recederent P recederegt <hi rend="italic">CV</hi> recedere <hi rend="italic">N</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII Aug. aect. III parI! 3 </note>

<note type="footnote"> 4 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="50"/>
            partus sub illo haberent, hoc est singulos, medii uero quattuor <lb/>
            anni binos, fiunt omnes decem. nec mirum quod haec <lb/>
            decem tempora nomine agnorum appellauit, qui eisdem temporibus <lb/>
            nascebantur, uelut si quisquam dicat: per tot uindemias <lb/>
            aut tot messes, quibus numerus intellegatur annorum. unde<lb n="5"/>
            ait quidam: post aliquot aristas, per aristas uidelicet <lb/>
            messes et per messes annos significans. pecudum autem illius <lb/>
            regionis fecunditas sicut Italarum tanta fertur, ut bis anno <lb/>
            pariant. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>