Si parum aduertatur rei huius narratio, putabitur, quod posteaquam Liam Iacob duxit uxorem deinde seruiuit alios septem annos pro Rachel et tunc eam duxit. uerum autem non ita est, sed Laban ei dixit: consumma itaque septima istius, et dabo tibi et hanc pro opere quod operaberis apud me adhuc septem annos alius. quod itaque ait: consumma septima istius, ad nuptiarum celebrationem pertinet, quae septem diebus celebrari solent. hoc itaque ait: inple dies nuptiarum septem pertinentes ad istam quam duxisti, et dabo tibi et hanc pro eo quod 9 cf. Gen. 2, 8 13 Gen. 29, 20 22 Gen. 29, 27 2 propinquos b 3 et om. N hodieque N 4 illo C 6 eius om. X oculum V S utj quod Sd et Vb indicauerat S 9 dicetur X eum om. T 10 plantauit CPSNVIbd 11 quaej alia PSVbd om. CT 13 et om. b 15 quaerendem om. N 20 duxit iacob T 21 uertltn 6 23 (et 25) septimanam 82 Pd 25 et ad N 26 nuptia N operaberis apud me adhuc septem annos alios. deinde sequitur: fecit autem lacob sic, et inpleuit septima eius — id est septem dies nuptiarum Liae — et dedit illi Laban Rachel filiam suam ipsi uxorem. dedit autem Laban Rachel filiae suae Ballam ancillam suam ei ancillam . et intrauit ad Rachel: dilexit autem Rachel magis quam Liam; et seruiuit illi septem annos alios. utique adparet quia, posteaquam duxit Rachel, tunc seruiuit pro ea septem annos alios. nimis enim durum et ualde iniquum fuit, ut deceptum adhuc differret alios annos septem et tunc eam traderet quam primo debuit. septem autem diebus solere nuptias celebrari etiam liber Iudicum ostendit in Samson, quando fecit potum septem diebus. et addidit scriptura, quod sic solerent facere iuuenes; fecit autem hoc propter nuptias suas.