<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="88" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod scriptum est: et seruiuit Iacob pro <lb/>
            Rachel annis septem; et erant in conspectu eius <lb/>
            uelut pauci dies eo quod diligebat illam, quaerendum <lb n="15"/>
            quomodo dictum sit, cum magis etiam breue tempus longum <lb/>
            esse soleat amantibus. dictum est ergo propter laborem seruitutis, <lb/>
            quem facilem et leuem amor faciebat. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>