Quod scriptum est: et seruiuit Iacob pro Rachel annis septem; et erant in conspectu eius uelut pauci dies eo quod diligebat illam, quaerendum quomodo dictum sit, cum magis etiam breue tempus longum esse soleat amantibus. dictum est ergo propter laborem seruitutis, quem facilem et leuem amor faciebat.