<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="87" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod scriptum est: et osculatus est Iacob <lb/>
            Rachel et exclamans uoce sua fleuit. et indicauit <lb/>
            ei quia frater &lt;patris&gt; est eius et quia filius

<note type="footnote"> 1 cf. Gen. 28, 18 7 Gen. 28, 19 11 cf. Gen. 28, 20-2\'2 <lb/>
            16 cf. Gen. 29, 10 26 Gen. 29, 11. 12 </note>

<note type="footnote"> 1 iacob lapidem <hi rend="italic">T</hi> 3 idotriae <hi rend="italic">N</hi> idololatriae <hi rend="italic">d</hi> uel <hi rend="italic">otii. <lb/>
             Eug</hi> 5 fuerit <hi rend="italic">PS</hi> fuerat <hi rend="italic">Vb</hi> prophetia (a <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m. 1) C</hi> euidentissime <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 6 crhismate <hi rend="italic">N</hi> 8 ulamaus <hi rend="italic">SVTb</hi> ulaumans X <lb/>
            12 et decimasJ decimasque <hi rend="italic">Vbd</hi> promisi <hi rend="italic">P1</hi> 13 est nam postea <lb/>
            constituta est <hi rend="italic">N</hi> sacrauit <hi rend="italic">PlSVb</hi> 15 eoJ illo <hi rend="italic">PSVTbd</hi> 16 rahel A <lb/>
            20 ulla questione esse raoueda <hi rend="italic">b</hi> 26 et <hi rend="italic">om. CPSVTbd</hi> 28 patris <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="45"/>
            Rebeccae est, consuetudinis quidem fuit maxime in illa simplicitate <lb/>
            antiquorum, ut propinqui propinquas oscularentur, <lb/>
            et hoc hodie fit in multis locis. sed quaeri potest, quomodo <lb/>
            ab incognito illa osculum acceperit, si postea indicauit Iacob <lb/>
            propinquitatem suam. ergo intellegendum est aut illum, qui <lb n="5"/>
            iam audierat quae illa esset, fidenter in eius osculum inruisse <lb/>
            aut postea scripturam narrasse per recapitulationem quod primo <lb/>
            factum erat, id est ut indicauerit Iacob quis esset. sicut de <lb/>
            paradiso postea dicitur, quomodo deus eum instituerit, cum <lb/>
            iam dictum esset quod plantauerit deus paradisum et posuerit <lb n="10"/>
            illic hominem quem finxerat, et multa quae per recapitulationem <lb/>
            dicta intelleguntur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>