<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="86" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod uenit Rachel cum ouibus patris sui et <lb/>
            dicit scriptura quod, cum uidisset Iacob Rachel filiam Laban <lb/>
            fratris matris suae, accessit et reuoluit lapidem ab ore <lb/>
            putei, magis notandum est aliquid scripturam praetermittere <lb/>
            quod intellegere debemus quam ulla quaestio commouenda. <lb n="20"/>
            intellegitur enim quod illi, cum quibus primo loquebatur Iacob. <lb/>
            interrogati, quae esset quae ueniebat cum ouibus, ipsi dixerunt <lb/>
            filiam esse Laban, quam utique Iacob non nouerat; sed illius <lb/>
            interrogationem responsionemque illorum scriptura praetermittens <lb/>
            intellegi uoluit. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>