Quod uenit Rachel cum ouibus patris sui et dicit scriptura quod, cum uidisset Iacob Rachel filiam Laban fratris matris suae, accessit et reuoluit lapidem ab ore putei, magis notandum est aliquid scripturam praetermittere quod intellegere debemus quam ulla quaestio commouenda. intellegitur enim quod illi, cum quibus primo loquebatur Iacob. interrogati, quae esset quae ueniebat cum ouibus, ipsi dixerunt filiam esse Laban, quam utique Iacob non nouerat; sed illius interrogationem responsionemque illorum scriptura praetermittens intellegi uoluit.