<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="85" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et uocauit Iacob nomen loci illius "domus <lb/>
            dei"; et Vlammaus erat nomen ciuitati ante. iuxta <lb/>
            ciuitatem dormisse si intellegatur, nulla quaestio est; si autem <lb/>
            in ciuitate, mirum uidetur quomodo potuerit illum titulum<lb n="10"/>
            constituere. quod autem uouit uotum, si prosperaretur eundo <lb/>
            et redeundo, et decimas promisit domui dei futurae in loco <lb/>
            illo, prophetia est domus dei, ubi et ipse rediens deo sacrificauit <lb/>
            non illum lapidem deum appellans, sed domum dei, id <lb/>
            est quia in eo loco futura erat domus dei. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>