Et uocauit Iacob nomen loci illius "domus dei"; et Vlammaus erat nomen ciuitati ante. iuxta ciuitatem dormisse si intellegatur, nulla quaestio est; si autem in ciuitate, mirum uidetur quomodo potuerit illum titulum constituere. quod autem uouit uotum, si prosperaretur eundo et redeundo, et decimas promisit domui dei futurae in loco illo, prophetia est domus dei, ubi et ipse rediens deo sacrificauit non illum lapidem deum appellans, sed domum dei, id est quia in eo loco futura erat domus dei.