QVAEST. I. Quomodo Cain potuerit condere ciuitatem, cum ciuitas alicui utique constituatur hominum multitudini, illi autem duo parentes et duo filii fuisse referantur, quorum filiorum ab altero alter occisus est, in cuius occisi locum alius natus esse narratur. an ideo quaestio est, quoniam qui legunt putant solos tunc fuisse homines quos diuina scriptura commemorat nec aduertunt eos qui prius sunt conditi duos uel eos etiam quos genuerunt tam diu uixisse, ut multos gignerent? non enim et Adam ipse eos solos genuit, quorum nomina leguntur, cum de illo scriptura loquens ita concludat, quod genuerit filios et filias. proinde cum multo pluribus illi uixerint annis quam Israhelitae in Aegypto fuerunt, quis non uideat quam multi homines nasci potuerunt, unde illa ciuitas inpleretur, si Hebraei multo minore tempore ita multiplicari potuerunt ?