<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa072.opp-lat1"><div n="1" subtype="poem" type="textpart"><l n="73">uideamus quae res coegit fieri altare contra altare.  </l><l n="74">si malus erat sacerdos, deponendus erat ante,  </l><l n="75">si non poterat deponi, tolerandus intra rete,  </l><l n="76">sicut modo toleratis tam multos malos aperte,  </l><l n="77">et qui fertis pio furore, ferretis unum pro pace.  </l><milestone unit="para"/><l n="78">Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.  </l><l n="79"><milestone unit="para"/>Gaudium magnum esset nobis, si tunc nolletis errare;  </l><l n="80">sed si tunc non uisum est uerum, uel nunc experti uidete.  </l><l n="81">multos nunc habetis prauos, qui uobis displicent ualde,  </l><l n="82">nec tamen hos separatis a uestra communione.  </l><l n="83">non dico de illis peccatis, quae potestis et negare:  </l><l n="84">fustes ignes mortes dico, quae committunt uestri in luce,  </l><l n="85">et tamen suffertis illos uel errore uel timore.  </l><l n="86">quantum erat, ferrent unum patres uestri pro unitate,  </l><l n="87">si tantus erat tumultus, ut non possent degradare.  </l><l n="88">adde quod innocens erat et nil poterant probare.  </l><l n="89">sed ne crimen quaereretur, ubi se uidebant esse,  </l><l n="90">finxerunt se nimis iustos, cum totum uellent turbare.  </l><milestone unit="para"/><l n="91">Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.  </l><milestone unit="para"/><note type="footnote"> 67 sederunt <hi rend="italic">v</hi> 68 quo 2 quod <hi rend="italic">cet. v</hi> 70 testes <hi rend="italic">v</hi> 72 consilio o <lb/>
            73 res ae coegit <hi rend="italic">).. ml</hi> cogit &lt;p 74 <hi rend="italic">alt</hi>. erat <hi rend="italic">om. X</hi> 75 deponi non <lb/>
            poterat 1:&lt;1&gt; tolerandus erat 2&lt;I&gt; 77 et] e X furore] fure X feretis A <lb/>
            78 de-iudicate <hi rend="italic">om</hi>. (1)),, modor-iudicate <hi rend="italic">om</hi>. A 79 uobis o/ 80 nunc <lb/>
            uel S4&gt; 81 habetas &lt;I&gt; 82 nec] neo A <hi rend="italic">ml</hi> 84 mores A 85 illo A <lb/>
            87 degradari X 88 addo <hi rend="italic">v</hi> nih(ch)il <hi rend="italic">codd</hi>. 89 queretur X 90 turbaie <lb/>
            <hi rend="italic">Du Mfril</hi> perturbare <hi rend="italic">codd. v</hi> 91 gaudetis-iudicate <hi rend="italic">om</hi>. X de—iudicate <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. A (I&gt; </note><pb n="7"/><l n="92">Honores uanos qui quaerit, non uult cum Christo regnare,  </l><l n="93">sicut princeps huius mali, de cuius uocantur parte.  </l><l n="94">nam Donatus tunc uolebat Africam totam obtinere;  </l><l n="95">tunc iudices transmarinos petiit ab imperatore.  </l><l n="96">sed haec tam iusta petitio non erat de caritate.  </l><l n="97">hoc ipsa ueritas clamat, quam uolo modo referre.  </l><l n="98">nam consensit imperator, misit qui sederent Romae  </l><l n="99">sacerdotes, qui tunc possent Caecilianum cum illo audire.  </l><l n="100">dicta causa est, nil probatum est: ausus est et appellare  </l><l n="101">et post collegarum sedem audiri ab imperatore.  </l><l n="102">hinc petitio illa probatur non esse de caritate.  </l><l n="103">deinde ubique uictus coepit christianos rebaptizare.  </l><milestone unit="para"/><l n="104">Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.  </l><l n="105"><milestone unit="para"/>Iustitiam sequi si uultis, totam causam cogitate.  </l><l n="106">quod postea fecit Donatus, factum quare non est ante?  </l><l n="107">dissentiebant sacerdotes in tota Africana parte:  </l><l n="108">sacerdotes transmarini possent inde iudicare.  </l><l n="109">quid cucurristis ad schisma et altare contra altare,  </l><l n="110">ut, quod postea iudicatum est, iam non possetis audire  </l><l n="111">et a iudicibus uestris cogeremini appellare,  </l><l n="112">dum uultis erroris regnum quoquo modo confirmare?  </l><l n="113">et nunc et uos totum noscitis, sed fingitis uos nescire,  </l><l n="114">et cum uos ueritas urget, patres dicitis errasse,  </l><l n="115">quasi uos aliquis uetet iam recedere ab errore.  </l><l n="116">sed superbia uos ligauit in cathedra pestilentiae. </l><note type="footnote"> 116 cf. Ps. 1, 1 </note><note type="footnote"> 93 principes X 94 tunc] cum <hi rend="italic">v</hi> optinere &lt;I&gt;X&lt;p 95 transmannos <lb/>
            <hi rend="italic">Xml</hi> 96 tamen &lt;I&gt; iniusta <hi rend="italic">v</hi> 97 modo uolo OX 100 nihil <hi rend="italic">codd</hi>. <lb/>
            101 audire <hi rend="italic">v</hi> 102 hic A/v hec &lt;p <hi rend="italic">ante</hi> probatur <hi rend="italic">del</hi>. non &lt;p 108 ubique <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. 2: 104 de—iudicate <hi rend="italic">om</hi>. A.\'), 105 si] qui 2:(1) 106 Donatus <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> quare factum <hi rend="italic">v</hi> 109 cucurristis <hi rend="italic">scripsi</hi> curritis <hi rend="italic">codd. v</hi> <lb/>
            scisma A4&gt;Xcpx 111 congeremini A <hi rend="italic">113 fort</hi>. at nunc uos nescitis <lb/>
            <hi rend="italic">CI» ml v</hi> nostis &lt;p sed] et <hi rend="italic">v</hi> 114 dicitis patres 24» 115 uetet <lb/>
            iam] ut etiam A\'f/ etiam cogeret 2:&lt;1&gt; ut etiam cogeret X. </note><pb n="8"/><milestone unit="para"/><l n="117">Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.  </l><l n="118"><milestone unit="para"/>Karitatem Christi qui habet, pacem non potest odisse.  </l><l n="119">uel uos iam, populi, audite et nobiscum concordate,  </l><l n="120">qui non tenetis cathedram, pro qua pugnetis iniuste.  </l><l n="121">si modo episcopi uestri ex una aliqua regione  </l><l n="122">haberent inter se litem, quos uelletis iudicare  </l><l n="123">nisi alterarum regionum qui non essent de ipsa lite?  </l><l n="124">sed cum discussissent causam, pronuntiarent pro una parte,  </l><l n="125">numquam communicaretis qui illis nollent consentire.  </l><l n="126">quare ergo communicastis istis, qui hoc fecerunt ante?  </l><l n="127">nam et ipsi non consenserunt transmarinorum sententiae,  </l><l n="128">qui pro nobis iudicarunt; nam nobis iunguntur hodie.  </l><l n="129">si iudex Christus hoc dicat, quid habetis respondere?  </l><milestone unit="para"/><l n="130">Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.  </l><l n="131"><milestone unit="para"/>Lumen cordis si est in uobis, uerum potestis uidere.  </l><l n="132">sunt preces Donati et acta, quibus quod dictum est probate.  </l><l n="133">quae si credere non uultis, uos huc aliqua proferte.  </l><l n="134">quibus si et nos non credimus, erit rixa sine fine.  </l><l n="135">amplectamur ergo pacem. quid ad nos quod gestum est ante?  </l><l n="136">obicitis traditionem: respondemus uos fecisse.  </l><l n="137">clamatis uos de Macario: et nos de circumcellione.  </l><l n="138">illud nostrum iam transactum: uestri non cessant usque hodie.  </l><l n="139">habet paleas area nostra: uos hoc solum uultis esse;  </l><l n="140">uos enim non uultis pacem. illi minantur de fuste: </l><note type="footnote"> 117 <hi rend="italic">om</hi>. X de-iudicate <hi rend="italic">om</hi>. A4» 118 caritatem S\'&amp; 120 qui <lb/>
            <hi rend="italic">om. X ml</hi> teneti X <hi rend="italic">ml</hi> cathedram <hi rend="italic">in mg</hi>. m pugnatis cp 123 quae » <lb/>
            124 discussam 2(t&gt; causam <hi rend="italic">om. &lt;!• fort. scrib</hi>. causam (et) nuntiarent <lb/>
            2&lt;I&gt; 126 communicatis 20X consensistis <hi rend="italic">v</hi> illis M 127 et <lb/>
            ipsi non <hi rend="italic">om</hi>. EO conserunt X <hi rend="italic">ml</hi> 130 de-iudicate <hi rend="italic">om</hi>. AfiA <lb/>
            131 uerum <hi rend="italic">om. kml</hi> poteritis <hi rend="italic">ex</hi> potis X <hi rend="italic">m2</hi> 135 pacem] <hi rend="italic">add</hi>. xpi <lb/>
            <hi rend="italic">codd</hi>. 137 machario ASOX 138 iam <hi rend="italic">om. ). m1</hi> 139 habeat Ev <lb/>
            uestra łĮ)v </note><lb n="140"/><pb n="9"/><l n="141">et utinam minarentur et non tunderent cotidie.  </l><l n="142">hos si expellunt isti uestri, non habent per quos regnare.  </l><milestone unit="para"/><l n="143">Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.  </l><l n="144"><milestone unit="para"/>Modum si excessit Macarius conscriptum in christiana lege,  </l></div></div></body></text></TEI>