uideamus quae res coegit fieri altare contra altare. si malus erat sacerdos, deponendus erat ante, si non poterat deponi, tolerandus intra rete, sicut modo toleratis tam multos malos aperte, et qui fertis pio furore, ferretis unum pro pace. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Gaudium magnum esset nobis, si tunc nolletis errare; sed si tunc non uisum est uerum, uel nunc experti uidete. multos nunc habetis prauos, qui uobis displicent ualde, nec tamen hos separatis a uestra communione. non dico de illis peccatis, quae potestis et negare: fustes ignes mortes dico, quae committunt uestri in luce, et tamen suffertis illos uel errore uel timore. quantum erat, ferrent unum patres uestri pro unitate, si tantus erat tumultus, ut non possent degradare. adde quod innocens erat et nil poterant probare. sed ne crimen quaereretur, ubi se uidebant esse, finxerunt se nimis iustos, cum totum uellent turbare. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. 67 sederunt v 68 quo 2 quod cet. v 70 testes v 72 consilio o 73 res ae coegit ).. ml cogit
tolerandus erat 2 77 et] e X furore] fure X feretis A 78 de-iudicate om . (1)),, modor-iudicate om . A 79 uobis o/ 80 nunc uel S4> 81 habetas 82 nec] neo A ml 84 mores A 85 illo A 87 degradari X 88 addo v nih(ch)il codd . 89 queretur X 90 turbaie Du Mfril perturbare codd. v 91 gaudetis-iudicate om . X de—iudicate om . A (I> Honores uanos qui quaerit, non uult cum Christo regnare, sicut princeps huius mali, de cuius uocantur parte. nam Donatus tunc uolebat Africam totam obtinere; tunc iudices transmarinos petiit ab imperatore. sed haec tam iusta petitio non erat de caritate. hoc ipsa ueritas clamat, quam uolo modo referre. nam consensit imperator, misit qui sederent Romae sacerdotes, qui tunc possent Caecilianum cum illo audire. dicta causa est, nil probatum est: ausus est et appellare et post collegarum sedem audiri ab imperatore. hinc petitio illa probatur non esse de caritate. deinde ubique uictus coepit christianos rebaptizare. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Iustitiam sequi si uultis, totam causam cogitate. quod postea fecit Donatus, factum quare non est ante? dissentiebant sacerdotes in tota Africana parte: sacerdotes transmarini possent inde iudicare. quid cucurristis ad schisma et altare contra altare, ut, quod postea iudicatum est, iam non possetis audire et a iudicibus uestris cogeremini appellare, dum uultis erroris regnum quoquo modo confirmare? et nunc et uos totum noscitis, sed fingitis uos nescire, et cum uos ueritas urget, patres dicitis errasse, quasi uos aliquis uetet iam recedere ab errore. sed superbia uos ligauit in cathedra pestilentiae. 116 cf. Ps. 1, 1 93 principes X 94 tunc] cum v optinere X
iniusta v 97 modo uolo OX 100 nihil codd . 101 audire v 102 hic A/v hec
Xcpx 111 congeremini A 113 fort . at nunc uos nescitis CI» ml v nostis
ut etiam cogeret X. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Karitatem Christi qui habet, pacem non potest odisse. uel uos iam, populi, audite et nobiscum concordate, qui non tenetis cathedram, pro qua pugnetis iniuste. si modo episcopi uestri ex una aliqua regione haberent inter se litem, quos uelletis iudicare nisi alterarum regionum qui non essent de ipsa lite? sed cum discussissent causam, pronuntiarent pro una parte, numquam communicaretis qui illis nollent consentire. quare ergo communicastis istis, qui hoc fecerunt ante? nam et ipsi non consenserunt transmarinorum sententiae, qui pro nobis iudicarunt; nam nobis iunguntur hodie. si iudex Christus hoc dicat, quid habetis respondere? Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Lumen cordis si est in uobis, uerum potestis uidere. sunt preces Donati et acta, quibus quod dictum est probate. quae si credere non uultis, uos huc aliqua proferte. quibus si et nos non credimus, erit rixa sine fine. amplectamur ergo pacem. quid ad nos quod gestum est ante? obicitis traditionem: respondemus uos fecisse. clamatis uos de Macario: et nos de circumcellione. illud nostrum iam transactum: uestri non cessant usque hodie. habet paleas area nostra: uos hoc solum uultis esse; uos enim non uultis pacem. illi minantur de fuste: 117 om . X de-iudicate om . A4» 118 caritatem S\'& 120 qui om. X ml teneti X ml cathedram in mg . m pugnatis cp 123 quae » 124 discussam 2(t> causam om. 126 communicatis 20X consensistis v illis M 127 et ipsi non om . EO conserunt X ml 130 de-iudicate om . AfiA 131 uerum om. kml poteritis ex potis X m2 135 pacem] add . xpi codd . 137 machario ASOX 138 iam om. ). m1 139 habeat Ev uestra łĮ)v et utinam minarentur et non tunderent cotidie. hos si expellunt isti uestri, non habent per quos regnare. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Modum si excessit Macarius conscriptum in christiana lege,