<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa072.opp-lat1"><div n="1" subtype="poem" type="textpart"><l n="217">scriptum est peccata patrum ad filios non pertinere,  </l><l n="218">sed nemo dat fructum bonum, si praecisus est de uite.  </l><milestone unit="para"/><l n="219">Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.  </l><l n="220"><milestone unit="para"/>Scitis catholica quid sit et quid sit praecisum a uite.  </l><l n="221">si qui sunt inter uos cauti, ueniant, uiuant in radice;  </l><l n="222">antequam nimis arescant, iam liberentur ab igne.  </l><l n="223">ideo non rebaptizamus, quod unum signum est in fide,  </l><l n="224">non quia uos sanctos uidemus, sed solam formam tenere,  </l><l n="225">quia ipsam formam habet sarmentum, quod praecisum est de uite.  </l><l n="226">sed quid illi prodest forma, si non uiuit de radice?  </l><l n="227">uenite, fratres, si uultis, ut inseramini in uite.  </l><l n="228">dolor est cum uos uidemus praecisos ita iacere.  </l><l n="229">numerate sacerdotes uel ab ipsa Petri sede  </l><l n="230">et in ordine illo patrum quis cui successit uidete:  </l><l n="231">ipsa est petra quam non uincunt superbae inferorum portae.  </l><milestone unit="para"/><l n="232">Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate..  </l><milestone unit="para"/><note type="footnote">217 cf. Deut. 24, 16 218 cf. Ioh. 15, 4 .231 cf. Matth. 16, 18 </note><note type="footnote"><hi rend="italic">210 et om. cp, del. x 211 iis v</hi> habent 4&gt; quod 2 darent <lb/>
            2&lt;1»X 213 quia] quod <hi rend="italic">v</hi> peccauerunt 2&lt;t&gt;o 214 baptzant X istos] <lb/>
            illos 9 rebaptizare X 215 quia] qui <hi rend="italic">À ml</hi> 217 non <hi rend="italic">om</hi>. 2&lt;I&gt; <lb/>
            218 de] ab 2&lt;I&gt; 219 <hi rend="italic">om</hi>. X gaudetis-iudicate <hi rend="italic">om</hi>. A de-iudicate <hi rend="italic">om</hi>. &lt;I&gt; <lb/>
            225 ipsam <hi rend="italic">idem quod</hi> eandem sacramentum <hi rend="italic">À ml cp</hi> de uite praecisum <lb/>
            est 2&lt;I&gt;X 230 cui quis £ &lt;1&gt;X uidere X 232 <hi rend="italic">om</hi>. X gaudetisiudicate <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. &lt;I&gt; de-iudicate <hi rend="italic">om</hi>. A</note><pb n="13"/><l n="233"><milestone unit="para"/>Talis si quis ad te ueniat plenus catholica fide,  </l><l n="234">quales illos sanctos uiros omnes solemus audire,  </l><l n="235">et si tibi dicat: \'frater, quid me uis rebaptizare?  </l><l n="236">quid sit ante factum nescio, nunc autem sum in Christi fide.  </l><l n="237">si me maculat quod nescio, tu qualis sis nunc ostende:  </l><l n="238">uultus tuos ecce attendo, ignoro quid sit in corde.  </l><l n="239">si me maculat quod nescio, tu me maculas fortasse,  </l><l n="240">et si te credo esse sanctum, quibus communicas uide.  </l><l n="241">si maculat quod nescimus, iam non potes sanctus esse,  </l><l n="242">quem maculant tot peccata, quae committunt uestri occulte.  </l><l n="243">si autem quod nescis non curas, nec ego quod factum est ante*. —  </l><l n="244">et tamen christianum talem audes &lt;tu) rebaptizare.  </l><milestone unit="para"/><l n="245">Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.  </l><l n="246"><milestone unit="para"/>Uae qui pro cathedris uestris sic contenditis iniuste.  </l><l n="247">clamatis uos solos sanctos, aliud dicitis in corde,  </l><l n="248">quia uidetis et uos multos malos abundare ubique.  </l><l n="249">numquid dicere potestis: \'mixti sumus intra rete\'?  </l><l n="250">respondetur enim uobis iam uos illud disrupisse.  </l><l n="251">neque dicere potestis paleas uos sustinere;  </l><l n="252">iterum enim respondemus: hoc fecissetis et ante.  </l><l n="253">non enim peiores erant illo Iuda traditore,  </l><l n="254">cum quo apostoli acceperunt primum sacramentum cenae,  </l><l n="255">cum tanti sceleris reum inter se iam scirent esse;  </l><l n="256">nec tamen hos inquinabant sordes in alieno corde.  </l><l n="257">et tamen christianos fratres audetis rebaptizare. </l><note type="footnote"> 254 cf. Matth. 26, 25. Ioh. 13, 26 </note><note type="footnote"> 234 saiictos uiros illos 24» sanctos illos uiros ).CPX 235 si tibi dicat] <lb/>
            <hi rend="italic">de hoc anacolutho cf. Parm. I 7, 12 init. et Post gesta 4, 4 init</hi>. frater <lb/>
            dicat tclt). 236 in fide Christi$237 tu ostende qualis sis <lb/>
            2:cIt nunc <hi rend="italic">om</hi>. 11&lt;1&gt;), 240 te <hi rend="italic">om. CPXfJ</hi> 242 <hi rend="italic">in mg. exhibet</hi> X <hi rend="italic">ml</hi> <lb/>
            244 tu <hi rend="italic">addidi</hi> 245 <hi rend="italic">om. X</hi> gaudetis-indicate <hi rend="italic">om</hi>. &lt;I» de—iudicate <hi rend="italic">om</hi>. A <lb/>
            246 uestris <hi rend="italic">in mg</hi>. X m1 248 multos uidetis et uoa malos l;$ 250 dirupisse <lb/>
            11$1. 253 illo <hi rend="italic">om</hi>. 20 proditore © 254 cene A&lt;I&gt; 256 nec] <lb/>
            haec X </note><pb n="14"/><milestone unit="para"/><l n="258">Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.  </l><l n="259"><milestone unit="para"/>Audite, fratres, quod dico, et mihi irasci nolite.  </l><l n="260">quia non sunt falsa quae auditis, potestis et considerare.  </l><l n="261">quid si ipsa mater ecclesia uos alloquatur cum pace  </l><l n="262">et dicat: \'o filii mei, quid querimini de matre?  </l><l n="263">quare me deseruistis, iam uolo a uobis audire.  </l><l n="264">accusatis fratres uestros et ego laceror ualde.  </l><l n="265">quando me premebant gentes, multa tuli cum dolore.  </l><l n="266">multi me deseruerunt, sed fecerunt in timore;  </l><l n="267">uos uero nullus coegit sic contra me rebellare.  </l><l n="268">dicitis mecum uos esse, sed falsum uidetis esse:  </l><l n="269">ego catholica dicor et uos de Donati parte.  </l><l n="270">iussit me apostolus pro regibus mundi orare;  </l><l n="271">uos inuidetis, quod reges iam sunt in christiana fide.  </l><l n="272">si filii estis, quid inuidetis, quia auditae sunt preces meae?  </l><l n="273">quando enim dona miserunt, noluistis acceptare  </l><l n="274">et obliti estis prophetas, qui illud praedixerunt ante,  </l><l n="275">quod gentium reges magni missuri essent dona ecclesiae.  </l><l n="276">quae dona cum respuistis, ostendistis uos non esse  </l><l n="277">et Macarium coegistis suum dolorem uindicare.  </l><l n="278">sed ego quid uobis feci, uestra mater in toto orbe?  </l><l n="279">expello malos quos possum, quos non possum cogor ferre;  </l><l n="280">fero illos, donec sanentur aut separentur in fine.  </l><l n="281">uos me quare dimisistis et crucior de uestra morte?  </l><l n="282">si multum malos odistis, quales habetis uidete.  </l><l n="283">si et uos toleratis malos, quare non in unitate,  </l><l n="284">ubi nemo rebaptizat nec altare est contra altare? </l><note type="footnote"> 270 cf. I Tim. 2, 1-2 275 cf. Ps. 71, 10 276 sq.] cf. Optat. <lb/>
            III 3 sqq. </note><note type="footnote"> 258 <hi rend="italic">om</hi>. X gaudetiB-iudicate <hi rend="italic">om</hi>. &lt;I&gt; de-iudicate <hi rend="italic">om</hi>. A 261 mater] <lb/>
            nunc <hi rend="italic">v</hi> 264 laceor <hi rend="italic">QmlXml</hi> 272 sunt <hi rend="italic">om</hi>. !&lt;&amp; 273 dona <hi rend="italic">om</hi>. 4» <lb/>
            remiserunt 24&gt;Xcpx 275 magna X 276 ostenditis <hi rend="italic">Àml</hi> 277 macharium <lb/>
            A24&gt;X uindicare dolorem 2&lt;I&gt; 278 feci uobis 2&lt;I&gt; uestra <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. 2&lt;I&gt; 279 et cogor S&lt;1&gt; 281 demisistis A 283 malos toleratis <lb/>
            2&lt;I&gt; 284 est <hi rend="italic">om. AXoyv</hi> </note><lb/><pb n="15"/><l n="285">malos tantos toleratis, sed nulla bona mercede,  </l><l n="286">quia, quod debetis pro Christo, pro Donato uultis ferre\'.  </l><l n="287">cantauimus uobis, fratres, pacem, si uultis audire.  </l><l n="288">uenturus est iudex noster: nos damus, exigit ille.  </l></div></div></body></text></TEI>